Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis,[*]()Dionysius,

Euphyton, Euphorion. Nec minore fide pro virili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus et Eubulus, Menestratus, et Plentiphanes,[*]()Persis et Theophilus.

Et ut agricolationem Romana tandem civitate donemus (nam adhuc istis auctoribus Graecae [*](Chaerestaeus Varro, R.R. I. 1. 8. ) [*](Euphronius Lundstrōm praeeuntibus Reitzensteinio, Ursino, Pontedera: euphrontis SAR: Euphronis vulgo. ) [*](Mnasias S, Lundstrōm: manassias A: manasseas R. ) [*](dadis vel eladis vel cladis R: dandis SA. ) [*](et Plentiphanes Lundstrōm: Pleutiphanes vulgo: euantiphanes (et om.) SA: alii alia in R. )

v.1.p.34
gentis fuit) iam nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, patrem et filium,[*]()qui eam diligentius erudiverunt, ac deinde Scrofam Tremelium, qui etiam cloquentem reddidit, et M. Terentium qui expolivit, mox Vergilium,[*]()qui carminum [*]()quoque potentem fecit.