De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest: nonnumquam uero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in
posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.
Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa
perfracta est, casus asperior est: nam et graues inflammationes et febris et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis uero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex uino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex herba stoechade uel ex cumino et pipere. Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resoluetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perueniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis uero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.