De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest: nonnumquam uero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in

posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque
sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.

Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.