De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere. Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cauus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.

Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis,

media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fouendus.

Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.

Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo uinculo deligandum est.

In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in

hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. —Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea uero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transuorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et

eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: uinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolui debere, foueri per spongiam uapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur. Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse soluendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferuent, transierint. Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter uicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et uicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.

Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest: nonnumquam uero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in

posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque
sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.

Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa

perfracta est, casus asperior est: nam et graues inflammationes et febris et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis uero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex uino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex herba stoechade uel ex cumino et pipere. Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resoluetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perueniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi
pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.

In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis uero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.