De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere. Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cauus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis,
media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fouendus.Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.
Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo uinculo deligandum est.