De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam ΧΟΙΝΕΙΚΙΔΑ Graeci uocant; si spatiosius, terebris. Vtriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli
longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leuiter inprimitur, parum proficit; si grauiter, non mouetur. Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Vbi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur. Vtro modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam †laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid inuenit, et madens exit. Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit. Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci uocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Vbi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet. Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero. Si bassis aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Vbi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto.