De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum conuertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; si in interiorem exterioremue, in latus. Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posterioremue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.
In palma quoque ossa interdum suis sedibus promouentur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moueri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os uenit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem reuertitur.
At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque ui opus est, quom et articuli breuiores et nerui minus ualidi sint. Super mensam tantummodo intendi debent, qui uel in priorem uel in posteriorem
partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.