De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.
Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cauus est, depressusque digitus sinum inuenit; deinde grauis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit. Quorum uitandorum causa facienda eadem sunt, quae in
ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem * * * in exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia uero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit. Rursus si qui neruorum uitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies. Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior
aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupauit, dum conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et neruorum habitus. Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur: sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.—Oportet autem ipsam inflammationem leuare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si ualentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continentur: si uero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die quinto fouere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti uino modice; iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa
mentumque inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promouetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. —Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt. Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus uero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.Caput duobus processibus in duos sinus summae uertebrae demissis super ceruicem contineri in prima parte proposui.
Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat; quibus celerrime mors superuenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.Idem casus manet eos, quorum in spina uertebrae exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte uel tumor uel sinus †donec. Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resoluuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis
non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est.Vmerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.
Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter redducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem †renum sub ala eius †coire; simulque et illa os * et altera manu brachium eius ad latus impellere. At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cauum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. Eaque spata fascia inuoluta, quo minus
tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus interualla II VI quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni caput umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore reuertitur.
Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.