De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Verum ut oculi multiplicem curationem etiam manus exigunt, sic in auribus admodum pauca sunt, quae in hac medicinae parte tractentur. Solet tamen euenire, uel a primo die protinus, uel postea facta exulceratione, dein per cicatricem aure repleta, ut foramen in ea nullum sit, ideoque audiendi usu careat. Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit. Nam si alte est, prementi non cedit; si in summo, specillum protinus recipit. Illud attingi non oportet, ne sine effectus spe distentio oriatur neruorum, et ex ea mortis periculum sit: hoc facile curatur. Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum. Cumque id patefactum et iam ulcus purum est, coicienda eo pinna est, inlita medicamento cicatricem inducente, circaque idem medicamentum dandum, ut cutis circa pinnam sanescat; quo fit, ut ea remota postea facultas audiendi sit. At ubi aures, in uiro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cauum celeriter candente acu satis est, ut leuiter eius orae ulcerentur; aut etiam adurente medicamento idem exulcerare, postea deinde inponere

id, quod purget, tum quod eo loco repleat et cicatricem inducat. Quod si magnum id foramen est, sicut solet esse in is, qui maiora pondera auribus gesserunt, incidere quod superest ad extremum oportet; supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere. Tertium est, si quid ibi curti est, sarcire. Quae res cum in labris quoque et naribus fieri possit, eandem etiam rationem habeat, simul explicanda est.