De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia necessaria esse alias proposui; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.
At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.
Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur; eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triaue sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex
diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius exposui.Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti uarices non difficili ratione tolluntur. Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.—Igitur uena omnis, quae noxia est, aut adusta tabescit aut manu eximitur. Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur. Si curua est et uelut in orbes quosdam inplicatur pluresque inter se inuoluuntur, utilius eximere est. Adurendi ratio haec est: cutis superinciditur; tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est. Id interpositis fere quaternis digitis per totum uaricem fit; et tum superinponitur medicamentum, quo adusta sanantur. At exciditur hoc modo: cute eadem ratione super uenam incisa, hamulo orae excipiuntur; scalpelloque undique corpore uena deducitur; caueturque, ne inter haec ne ipsa laedatur; eique retusus hamulus subicitur; interpositoque eodem fere spatio, quod supra positum est, in eadem uena idem fit; quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur. Vbi iam idem, quacumque uarices sunt, factum est, uno loco adducta per hamulum uena praeciditur, deinde qua proximus hamus est, adtrahitur euellitur ibique rursus absciditur. Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
At si digiti uel in utero protinus, uel propter communem exulcerationem postea cohaeserunt, scalpello diducuntur; dein separatim uterque non pingui emplastro circumdatur atque ita per se uterque sanescit. Si uero fuit ulcus in digito posteaque male inducta cicatrix curuum eum reddidit, primum malagma temptandum est; deinde, si id nihil prodest (quod et in ueteri cicatrice et ubi nerui laessi
sunt euenire consueuit) uidere oportet, neruine id uitium an cutis sit. Si nerui est, attingi non debet: neque enim sanabile est: si cutis, tota cicatrix excidenda, quae fere callosa extendi digitum minus patiebatur; tum rectus sic ad nouam cicatricem perducendus est.Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est. Sed id quoque cum periculo summo fit: nam saepe in ipso opere uel profusione sanguinis uel animae defectione moriuntur. Verum hic quoque nihil interest, an satis tutum praesidium sit, quod unicum est. Igitur inter sanam uitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur. Vbi ad os uentum est, reducenda ab eo sana caro et circa os subsecanda est, ut ea quoque parte aliquid os nudetur; deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti; ac tum frons ossis, quem serrula exasperauit, leuandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat. Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda. Cetera postea sic facienda, ut in uulneribus, in quibus pus moueri debet, praeceptum est.
Superest ea pars, quae ad OSSA pertinet; quae quo facilius accipi possit, prius positus figurasque eorum indicabo.
Igitur caluaria incipit, ex interiore parte concaua, extrinsecus gibba, utrimque leuis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur; eaque simplex ab occipitio et temporibus, duplex usque in uerticem a fronte. Ossaque eius ab exterioribus partibus dura, ab interioribus, quibus inter se conectuntur, molliora sunt; interque ea uenae discurrunt, quas his alimentum subministrare credibile est. Rara autem caluaria solida sine suturis est; locis tamen aestuosis facilius inuenitur; et id caput firmissimum atque a dolore tutissimum est. Ex ceteris, quo suturae pauciores sunt, eo capitis ualetudo commodior est: neque enim certus earum numerus est, sicut ne locus quidem. Fere tamen duae insuper aures tempora a superiore capitis parte discernunt; tertia ad aures per uerticem tendens occipitium a summo capite diducit. Quarta ab eodem uertice per medium caput ad frontem procedit; eaque modo sub imo capillo desinit, modo frontem ipsam secans inter supercilia finit * * * Ex his ceterae quidem suturae in unguem committuntur: eae uero, quae super aures trauersae sunt, totis oris paulatim extenuantur atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt. Crassissimum uero in capite os post aurem est, qua capillus, ut uerisimile est, ob id ipsum non gignitur. Sub is quoque musculis, qui tempora conectunt, os medium in exteriorem partem inclinatum positum est. At facies suturam habet
maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus. A qua breues duae sub interioribus angulis deorsum spectant; et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent. A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat. Et suturae quidem in plurimis hae sunt.Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus. Ex his quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt. Narium duo foramina osse medio discernuntur: siquidem hae primum a superciliis angulisque oculorum osse inchoantur ad tertiam fere partem; deinde in cartilaginem uersae, quo propius ori descendunt, eo magis caruncula quoque molliuntur. Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur; aliaque ex his ad fauces peruia spiritum et reddunt et accipiunt, alia ad cerebrum tendentia ultima parte in multa et tenuia foramina dissipantur, per quae sensus odoris nobis datur. In aure quoque primum rectum et simplex iter; procedendo flexuosum fit. Quod ipsum iuxta cerebrum in multa et tenuia foramina diducitur, per quae facultas audiendi est. Iuxtaque ea duo paruuli quasi sinus sunt; superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur: iugale appellari potest, ab eadem similitudine, a qua id Graeci zygodes appellant. Maxilla uero est molle os; eaque una est, cuius eadem et media et ima pars mentum est, a quo utrimque procedit ad tempora; solaque ea mouetur: nam malae cum toto osse, quod superiores dentes exigit, immobiles sunt. Verum ipsius maxillae partes extremae quasi bicornes sunt. Alter processus infra latior uertice ipso tenuatur, longiusque procedens sub osse iugali subit, et super id temporum musculis inligatur. Alter breuior et rotundior et in eo sinu, qui iuxta foramina auris est, cardinis modo †fit; ibique huc et illuc se inclinans maxillae facultatem motus praestat.
Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori
ossi malarum haeret. Ex his quaterni primi, quia secant, tomis a Graecis nominantur; hi deinde quattuor caninis dentibus ex omni parte cinguntur; ultra quos utrimque fere maxillares quaterni sunt, praeterquam in is * * Sunt, quibus IV ultimi, qui sero gigni solent, non increuerunt. Ex his priores singulis radicibus, maxillares utique binis, quidam etiam ternis quaternisue nituntur; fereque longior radix breuiorem dentem edit; rectique dentis recta etiam radix, curui flexa est. Exque eadem radice in pueris nouus dens subit, qui multo saepius priorem expellit, interdum tamen supra infraue eum se ostendit.Caput autem spina excipit. Ea constat ex uertebris quattuor et uiginti: septem in ceruice sunt, duodecim ad costas, reliquae quinque sunt proximae costis. Eae teretes breuesque; ab utroque latere processus duos exigunt; mediae perforatae, qua spinae medulla cerebro commissa descendit, circa quoque per duos processus tenuibus cauis peruiae, per quae membrana cerebri similes membranulae deducuntur; omnesque uertebrae exceptis tribus summis a superiore parte in ipsis processibus paulum desidentis sinus habent; ab inferiore alios deorsum uersus processus exigunt. Summa igitur protinus caput sustinet, per duos sinus receptis exiguis eius processibus; quo fit, ut caput susum deorsum uersum * Tuberi exasperatur secunda, superiori parte * inferiore. Quod ad circuitum pertinet, pars summa angustiore orbe finitur; ita superior ei summae circumdata in latera quoque caput moueri sinit. Tertia eodem modo secundam excipit; ex quo facilis ceruici mobilitas est. Ac ne sustineri quidem caput posset, nisi utrimque recti ualentesque nerui collum continerent, quos ΤΕΝΟΝΤΑΣ Graeci appellant; siquidem horum inter omnes flexus alter semper intentus ultra prolabi superiora non patitur. Iamque uertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit: ceterae processibus deorsum spectantibus in inferiores insinuantur, ac per sinus, quos utrimque
habent, superiores accipiunt, multisque neruis et multa cartilagine continentur. Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur.Infra ceruicem uero summa costa contra umerum sita est; inde VI inferiores usque ad imum pectus perueniunt; eaeque primis partibus rotundae et leniter quasi capitulatae uertebrarum transuerseis processibus et ipsis quoque paulum sinuatis inhaerent; inde latescunt et in exteriorem partem recuruatae paulatim in cartilaginem degenerant; eaque parte rursus in interiora leniter flexae committuntur cum osse pectoris. Quod ualens et durum a faucibus incipit, ab utroque latere lunatum et a praecordiis iam ipsum quoque cartilagine mollitum terminatur; sub costis uero prioribus, quinque, quas ΝΟΘΑΣ Graeci nominant, breues tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem uersae extremis abdominis partibus inhaerescunt; imaque ex his maiore iam parte nihil nisi cartilago est. Rursus a ceruice duo lata ossa utrimque ad scapulas tendunt: nostri scutula operta, omoplatas Graeci nominant. Ea summis uerticibus sinuata, ab his triangula, paulatimque latescentia ad spinam tendunt; et quo latiora quaque parte sunt, hoc hebetiora. Atque ipsa quoque in imo cartilaginosa posteriore parte uelut innatant, quoniam nisi †uel in summo nulli ossi inhaerescunt, ibi uero ualidis musculis neruisque constricta sunt. At a summa costa paulo interius quam ubi ea media est os excrescit, ibi quidem tenue, procedens uero, quo propius lato scapularum ossi fit, eo plenius latiusque et paulum in exteriora curuatum; quod altera uerticis parte modice intumescens sustinet iugulum. Id autem ipsum recuruum ac neque inter * * * durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu bracchi mouetur, et cum lato osse scapularum infra caput eius neruis et cartilagine conectitur.
Hinc umerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, durus, medullosus;
leniter gibbus et in priorem et in exteriorem partem. Prior autem pars est, quae a pectore est, posterior, quae a scapulis; interior, quae ad latus tendit, exterior, quae ab eo recedit; quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem umeri caput rotundius quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, paruo excessu uertici lati scapularum ossis inseritur, ac maiore parte extra situm neruis deligatur.At inferius duos processus habet, inter quos quod medium est magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat, quod constat ex ossibus duobus. Radius, quam cercida Graeci appellant, superior breuiorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cauo capite exiguum umeri tuberculum recipit, atque ibi neruis et cartilagine continetur. Cubitus inferior longiorque et primo plenior, in summo capite duobus quasi uerticibus extantibus in sinum umeri, quem inter duos processus eius esse proposui, se inserit. Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est. Dein radius in caput cartilaginosum consurgens in uertice eius sinuatur. Cubitus rotundus in extremo parte altera paulum procedit. Ac ne saepius dicendum sit, illud ignorari non oportet, plurima ossa in cartilaginem desinere, nullum articulum non sic finiri: neque enim aut moueri posset, nisi leui inniteretur, aut cum carne neruisque coniungi, nisi ea media quaedam materia committeret.
In manu uero prima palmae pars ex multis minutisque ossibus constat, quorum numerus incertus est, sed oblonga omnia et triangula, structura quadam inter se conectuntur, cum inuicem superior alterius angulus, alterius planities sit; eoque fit ex his unius ossis paulum in interiora concaui species. Verum ex manu duo exigui processus in sinus radi coiciuntur; tum ex altera parte recta quinque ossa ad digitos tendentia palmam explent; a quibus ipsi digiti oriuntur, qui
ex ossibus ternis constant; omniumque eadem ratio est. Interius os in uertice sinuatur, recipitque exterioris exiguum tuberculum, neruique ea continent; a quibus orti ungues indurescunt, ideoque non ossi sed carni magis radicibus suis inhaerent.Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt. Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur; idque ab exteriore parte gibbum, ad spinam resupinatum, a lateribus id est ipsis coxis sinus rotundos habet; a quibus oritur os, quod pectinem uocant, idque super intestina sub pube transuersum uentrem firmat; rectius in uiris, recuruatum magis in exteriora in feminis, ne partum prohibeat.
Inde femina ordiuntur, quorum capita rotundiora etiam quam umerorum sunt, cum illa ex ceteris rotundissima sint: infra uero duos processus a priore et a posteriore parte habent; dein dura et medullossa et ab exteriore parte gibba, rursus inferioribus quoque capitibus intumescunt. Superiora in sinus coxae, sicut umeri in ea ossa, quae scapularum sunt, coiciuntur; tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant. At inferiora capita media sinuantur; quo facilius excipi cruribus possint. Quae commissura osse paruo, molli, cartilaginoso tegitur: patellam uocant. Haec super innatans, neque ulli ossi inhaerens, sed carne et neruis deligata, pauloque magis ad femoris os tendens inter omnes crurum flexus iuncturam tuetur.
Ipsum autem crus est ex ossibus duobus: etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur: quod ab ossibus incipiens etiam in carne respondet. Verum alterum os ab exteriore parte id est supra positum est, quod ipsum quoque sura nominatur. Id breuius supraque tenuius ad ipsos talos intumescit. Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus. Atque ea
quoque ossa, infra supraque coniuncta, media ut in bracchio dehiscunt. Excipitur autem crus infra osse transuerso talorum; idque ipsum super os calcis situm est, quod quadam parte sinuatur, quadam excessus habet, et procedentia ex talo recipit et in sinum eius inseritur. Idque sine medulla durum magisque in posteriorem partem proiectum teretem ibi figuram repraesentat. Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt: planta palmae, digiti digitis, ungues unguibus respondent.Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.
Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.—Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde siue os siue cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum uel ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex nigritie uitium, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est.
Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse
uel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine uitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in †carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est. Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.
Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam ΧΟΙΝΕΙΚΙΔΑ Graeci uocant; si spatiosius, terebris. Vtriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli
longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leuiter inprimitur, parum proficit; si grauiter, non mouetur. Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Vbi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur. Vtro modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam †laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid inuenit, et madens exit. Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam nihil oppositum inuenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit. Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci uocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Vbi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet. Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero. Si bassis aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens. Vbi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto.