De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ani quoque uitia, ubi medicamentis non uincuntur, manus auxilium desiderant. Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum; tum spongiam calidam admouere, ut relaxentur illa et foras prodeant. Vbi in conspectu sunt, scalpello singula excidere et ulcera renouare; deinde inponere linamentum molle, et supra linteolum inlitum melle; locumque eum molli lana inplere et ita uincire; altero die deincepsque ceteris lenibus medicamentis uti, quae ad recentia eadem uitia necessaria esse alias proposui; et utique per primos dies sorbitionibus eum sustinere; paulatim deinde cibis adicere aliquid, generis tamen eius, quoius eodem loco praeceptum est. Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret. Neque tamen ante properandum est: nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur. In his quoque uulneribus lenibus cibis isdemque medicamentis opus est.

At tubercula, quae condylomata appellantur, ubi induruerunt, hac ratione curantur. Aluos ante omnia ducitur; tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur. Quod ubi factum est, eadem sequntur, quae supra post curationem adhibenda proposui: tantummodo, si quid increscit, squama aeris coercendum est.

Ora etiam uenarum fundentia sanguinem sic tolluntur. Vbi sanguis cui fluit, fames indicitur, aluus acrius ducitur, quo magis ora promoueantur; eoque fit, ut omnia uenarum quasi capitula conspicua sint. Tum si capitulum exiguum est basimque tenuem habet, adstringendum lino paulum supra est, quam ubi cum ano committitur. Inponenda * * aqua calida spongia est, donec id liueat; deinde aut ungue aut scalpello supra nodum id exulcerandum est. Quod nisi factum est, magni dolores subsequuntur, interdum etiam urinae difficultas. Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum; neque relinquendum quicquam ex eo capitulo neque quicquam ex ano demendum est. Quod consequitur is, qui neque nimium neque parum hamos ducit. Qua incisum est, acus debet inmitti infraque eam lino id capitulum alligari. Si duo triaue sunt, imum quodque primum curandum est; si plura, non omnia simul, ne tempore eodem undique tenerae cicatrices sint. Si sanguis profluit, excipiendum est spongia; deinde linamentum inponendum; unguenda femina et inguina et quicquid iuxta ulcus est; ceratumque superdandum et farina hordiacia calida, inplendusque is locus est * * sic deligandus est. Postero die is desidere in aquam caldam debet eodemque cataplasmate foueri. Ac bis die, et ante curationem et post eam, ceruices ac femina liquido cerato perunguenda sunt; tepidoque is loco continendus. Interpositis quinque aut sex

diebus oriculario specillo linamenta educenda. Si capitula simul non exciderunt, digito promouenda; tum lenibus medicamentis isdem, quae alias posui, ulcera ad sanitatem perducenda. Finito uitio, quemadmodum agendum esset, iam alias superius exposui.