De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt. Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea uacare; itemque habere pus album, leue, non foedi odoris. Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente
curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuiatili mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est; minusque operae est, si sub cute transuersae feruntur, quam si rectae intus tendunt.—Igitur si sub cute transuersa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi. Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi; itemque faciendum, si plures se quasi ramuli ostendunt. Vbi ad finis fistulae uentum est, excidendus ex ea totus callus est, superque fibulae dandae et medicamentum quo glutinetur. At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet; dein fibula oris cutis inicienda est; et aeque glutinantia medicamenta superdanda sunt aut, si
corruptius ulcus est, quod interdum osse uitiato fit, ubi id quoque curatum est, pus mouentia.Solent autem inter costas fistulae subter exire; quod ubi incidit, eo loco costa ab utraque parte praecidenda et eximenda est, ne quid intus corruptum relinquatur. Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuersum a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare. Quod intellegi loco et magnitudine doloris potest. Qui * * * nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit. In eo medicinae locus nullus est. In ceteris uero, quae circa costas sanabilia sunt, pinguia medicamenta inimica sunt; ceteris, quae ad uulnera adcommodantur, uti licet: optime tamen sicca linamenta uel, si purgandum aliquid uidetur, in melle tincta inponuntur.
Ventri nullum os subest, sed ibi perniciosae admodum fistulae fiunt, adeo ut Sostratus insanabiles esse crediderit. Id non ex toto ita se habere usus ostendit. Et quidem, quod maxime mirum uideri potest, tutior fistula est contra iecur et lienem et uentriculum quam contra intestina, non quo perniciosior ibi sit, sed quo alteri periculo locum faciat. Cuius experimento moti quidam auctores parum modum rei cognouerunt. Nam uenter saepe etiam telo perforatur, prolapsaque intestina conduntur, et oras uulneris suturae conprehendunt; quod quemadmodum fiat, mox indicabo. Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere. Si uero ea fistula intus patuit, excissa necesse est latius foramen relinquat, quod nisi magna ui, utique ab interiore parte, sui non potest; qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant. Ergo ubi aliquis ingredi ac moueri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina soluuntur; quo fit, ut pereundum
homini sit. Sed non omni modo res ea desperationem habet, ideoque tenuioribus fistulis adhibenda curatio est.Propriam etiamnum animaduersionem desiderant eae, quae in ano sunt. In has demisso specillo ad ultimum eius caput incidi cutis debet, dein nouo foramine specillum educi lino sequente, quod in aliam eius partem ob id ipsum perforatam coniectum sit. Ibi linum prehendendum uinciendumque cum altero capite est, ut laxe cutem, quae super fistulam est, teneat; idque linum debet esse crudum et duplex triplexue, sic tortum, ut unitas facta sit. Interim autem licet negotia gerere, ambulare, lauari, cibum capere perinde atque sanissimo. Tantummodo id linum bis die saluo nodo ducendum est, sic ut subeat fistulam pars quae superior fuit. Neque committendum est, ut id linum putrescat, sed tertio quoque die nodus resoluendus est, et ad caput alterum recens linum alligandum est eductoque uetere id in fistula cum simili nodo relinquendum. Sic enim id paulatim cutem, quae supra fistulam est, incidit; simulque et id sanescit, quod a lino relictum est et id, quod ab eo mordetur, inciditur. Haec ratio curationis longa sed sine dolore est. Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent, noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur quo extenditur; sed haec dolorem mouent. Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui. Potest tamen fieri, ut ad scalpelli adcurationem etiam illo loci ueniendum sit, si intus fistula fert, si multiplex est. Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur; ne protinus orae coeant, sitque locus aliquis linamentis, quae quam paucissima superinicienda sunt; omniaque eodem modo facienda, quae in abscessibus posita sunt. Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda; ab eo ceterae, quae iam patebunt, lino excipiendae. Si intus aliqua procedet, quo
ferrum tuto peruenire non poterit, collyrium demittendum erit. Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, siue manu siue medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua: ubi iam caro increscit, tum demum et balineis raris utendum erit et cibis corpus inplentibus.