De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt. Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea uacare; itemque habere pus album, leue, non foedi odoris. Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente
curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuiatili mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.