De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.
Vbi uero in ipso inguine ramex est, si tumor modicus est, semel incidi, si maior, duabus lineis debet, ut medium excidatur; deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui, colligendae uenae uinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt. Neque quicquam noui curatio uulneris eius requirit.
Ab his ad ea transeundum est, quae in cole ipso fiunt. In quo si glans nuda est, uultque aliquis eam decoris causa tegere, fieri potest; sed expeditius in puero quam in uiro; in eo, cui id naturale est, quam in eo, qui quarundam gentium more circumcisus est; in eo, cui glans parua, iuxtaque eam cutis spatiosior, breuior uero ipse coles est, quam in quo contraria his sunt. Curatio autem eorum, quibus id naturale est, eiusmodi est. Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur. Deinde iuxta pubem in orbem tergus inciditur, donec coles nudetur, magnaque cura cauetur, ne uel urinae iter uel uenae, quae ibi sunt, incidantur. Eo facto, cutis ad uinculum inclinatur, nudaturque circa pubem uelut circulus; eoque linamenta dantur, ut caro increscat et id impleat. * * * satisque uelamenti supra latitudo plagae praestat. Sed donec cicatrix sit, uinctum esse debet, in medio tantum relicto exiguo urinae itinere. At in
eo, qui circumcisus est, sub circulo glandis scalpello deducenda cutis ab interiore colest. Non ita dolet, quia summo soluto deduci deorsum usque ad pubem manu potest; neque ideo sanguis profluet. Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem; tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat. Proximisque diebus ei prope a fame uictus sit, ne forte eam partem satietas excitet. Vbi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum; super glandem autem auerso * emplastro inposito induci. Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod uitium Graeci phimosin appellant, aperienda est; quod hoc modo fit: subter a summa ora cutis inciditur recta linea usque ad frenum, atque ita superius tergus relaxatum cedere retro potest. Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit. Tum superdanda linamenta sunt aliaque medicamenta, quae ad sanitatem perducant. Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere: nam ambulatio adterendo ulcus sordidum reddit.
Infibulare quoque adulescentulos, interdum uocis, interdum ualetudinis causa, quidam consueuerunt; eius haec ratio est: cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur; deinde remittitur. Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet; si glans ab is libera est, is locus idoneus fibulae est. Tum qua notae sunt, cutis acu filum ducente transuitur, eiusque fili capita inter se deligantur, cotidieque id mouetur, donec circa foramina cicatriculae fiant. Vbi eae confirmatae sunt, exempto filo fibula additur; quae quo leuior, eo melior est. Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.