De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.