De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.