De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa
recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo
minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod
spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.
Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognouerat; a nullo id, quod non uiderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod * * simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est,
omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Vbi uero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est; si quis adprehendit, elabitur. Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui. Vmor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu uitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque uulnus linamentis curari. Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et uulnus isdem linamentis curant. In reliquis uariae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur. Sinus uero umbilici tum uacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae; quod in uua quoque oculi fit: nam sic id, quod supra uinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde uinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam uisenda sunt, ne quod ex uinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodue papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tumoribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum; uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet. Repositis omnibus, leuiter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leuiter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque. Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte traiecta,
permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra; ea ueniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leuiter deligari uenter debet.Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, quemadmodum et in umbilico et in uua positum est, ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, †tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est. Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, siue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque
fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas uenero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube
contegitur, ante radendum est; et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perueniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum uersus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum uersum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super uentrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua uitiosa sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores uero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi uehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si uenis uinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moueri debet, adhibenda sunt.At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut transuersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubrioloue scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque uidendum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt.
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes
extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam longissima. Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat; tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super uinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci uocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat; si sub media imaue tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.
Ramex autem, si super ipsum scrotum est, adurendus est tenuibus et acutis ferramentis, quae ipsis uenis infigantur, cum eo ne amplius quam has urant; maximeque, ubi inter se implicatae
glomerantur, eo ferrum id admouendum est. Tum super farina ex aqua frigida subacta inicienda est, utendumque eo uinculo, quod idoneum esse ani curationibus posui. Tertio die lenticula cum melle inponenda est; post eiectis crustis ulcera melle purganda, rosa inplenda, ad cicatricem aridis linamentis perducenda sunt. Quibus uero super mediam tunicam uenae tument, incidendum inguen est, atque tunica promenda; ab ea uenae digito uel manubriolo scalpelli separandae. Qua parte uero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino uinciendae; tunc sub ipsis uinculis praecidendae, reponendusque testiculus est. At ubi supra tertiam tunicam ramex insedit, mediam excidi necesse est; deinde, si duae tresue uenae tument, et ita pars aliqua obsidetur, ut maior eo uitio uacet, idem faciendum, quod supra scriptum est, ut et ab inguine et ab testiculo deligatae uenae praecidantur, isque condatur. Sin totum id ramex obsederit, per plagam demittendus digitus index erit, subiciendusque uenis sic, ut paulatim eas protrahat, eaeque adducendae, donec is testiculus par alteri fiat. Tum fibulae oris sic iniciendae, ut simul eas quoque uenas conprehendant. Id hoc modo fit: acus ab exteriore parte oram uulneris perforat; tum non per ipsam uenam sed per membranam eius emittitur per eamque in alteram oram conpellitur. Vena uulnerari non debet, ne sanguinem fundat. Membrana semper inter has uenas est, ac neque periculum adfert, et filo conprehensa illas abunde tenet. Itaque etiam satis est duas fibulas esse. Tum uenae, quaecumque protractae sunt, in ipsum inguen auerso specillo conpelli debent. Soluendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato uulnere est, ut una simul et oras et uenas cicatrix deuinciat. Vbi uero inter imam tunicam et ipsum testiculum neruumque eius ramex est ortus, una curatio est, quae totum testiculum abscidit. Nam neque ad generationem quicquam is confert, et omnibus indecore, quibusdam etiam cum dolore dependet. Sed tum quoque inguen incidendum, media tunica promenda atque excidenda est; idem imae faciundum; neruus, ex quo testiculus dependet, praecidendus. Post id uenae et arteriae ad inguen lino deligandae et infra uinculum abscidendae sunt.Caro quoque, si quando inter tunicas concreuit, nihil dubi est, quin eximenda sit; sed id ipso scroto inciso fieri commodius est. At si neruus induruit, curari res neque manu neque medicamento potest. Vrguent enim febres ardentes et aut uirides aut nigri uomitus; praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo; fereque a die tertio spumans bilis aluo cum rosione redditur. At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur; deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.