De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum
in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa
recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo
minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.
Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod
spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.