De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum
in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.