De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, uinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admouendus per spongiam uapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque uelandum est. Quod si grauior dolor est, utiliter et aluus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. Cuius rei causa et quinquefolii radix in uino mixto coquitur, et hyoscyami radix uel in posca
uel in uino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaueris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique uitandum est, ne, quod haustum erit, deuoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. Specillum quoque lana inuolutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fouetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluuiatili coguntur. Aut panacis, papaueris lacrimae, peucedani, uuae taminiae sine seminibus pares portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaueris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet lana optentum. Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P. #1108 I; croci, pyrethri, ficorum, spartes, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem leuat, et cum leuauit, protinus summouendum est. Si uero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed tum omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam ualentiores conpositiones sunt quae dolorem leuant; qualis Herae est. Habet autem papaueris lacrimae P. #1108 I; piperis P. #1108 II; soreos P. #1108 X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P. #1108 #1109; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, spartes, pyrethri, singulorum P. #1108 IIII; sinapis P. #1108 VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, spartes, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis, papaueris lacrimae, uuae taminiae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P. #1108 II. Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc soluit. Et alumen scissile et * * in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen inuolutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente seruato dolorem leuat. Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus euelli debere, et in peluem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique ueste contectum; tum in peluem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore uaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam ualetudinem bonam praestat.Si uero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput uelandum est; extrinsecus is locus uapore calido fouendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsoue decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae hoc modo fiunt: ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci,
murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur uini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P. #1108 #1110; omphaci P. #1108 I; cinnamomi, murrae, casiae, singulorum P. #1108 #1110; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt. Cibus in hac quoque ualetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; aluus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; intrinsecus admouendus sed aliquanto diutius uapor calidus, donec ea suppurent et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur turis P. #1108 I; ali P. #1108 I; croci, murrae, singulorum P. #1108 #1109; leuiterque omnia rursus feruescunt. Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce uinum potest.Vlcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae supra posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque uero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est.
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum. Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murrae, sandaracae, aluminis pares portiones. Aut croci, murrae, singulorum P. #1108 I; iridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. #1108 IIII; iunci quadrati P. #1108 VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis P. #1108 II; rosae foliorum P. #1108 IIII. Quidam autem croci P. #1108 #1109; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; iunci quadrati P. #1108 IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in uiris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingiuis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uuam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes mouent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, uini diluti. Ac si aluus nutricis substitit, ducenda est. Si pituita eius in os coit, uomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae nuces adiectae sunt; uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel,
miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor euocari possit. Si uero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen uel chalcitis uel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; uidendumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque leuandus est.
Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam. Quod si †duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore
continere. Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum euenire consueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur; caputque super haec uelandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quieuit, ex uino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.
Si quando autem ulcera oris cancer inuasit, primum
considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret. Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationes uehementer inpediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.