De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Digitorum autem uetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet uinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit: pterygion Graeci appellant.—Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color effiat, eoque inlinere. Quidam * ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. #1108 I, squamae P. #1108 II mellis cyatho coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.

@@At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P. #1108 II; nitri, auripigmenti, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae P. #1108 VIII; tertioque id die resoluendum est. Sub quo medicamento uitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.

Tertiam esse medicinae partem, quae MANV curet, et uulgo notum et a me propositum est. Ea non quidem medicamenta atque uictus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes euidentissimus. Siquidem in morbis, cum multum fortuna conferat, eademque saepe salutaria, saepe uana sint, potest dubitari, secunda ualetudo medicinae an corporis an * beneficio contigerit. In is quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamuis profectus euidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est: sicut in oculis quoque deprehendi potest, qui a medicis diu uexati sine his interdum sanescunt. At in ea parte, quae manu curat, euidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuuetur, hinc tamen plurimum trahere. Haec autem pars cum sit uetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate quam a prioribus exculta est. Deinde posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque Philoxeno maxime increuit auctore, qui pluribus uoluminibus hanc partem diligentissime conprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Hammonius Alexandrini multique alii celebres uiri singuli quaedam reperierunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.

Esse autem chirurgus debet adulescens aut certe adulescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremescente, eaque non

minus sinistra quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus; misericors sic, ut sanari uelit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus uel magis quam res desiderat properet, uel minus quam necesse est secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex uagitibus alterius adfectus oriatur.

Potest autem requiri, quid huic parti proprie uindicandum sit, quia uulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi executus sum, chirurgi sibi uindicant. Ego eundem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio; atque ubi se diuiserunt, eum laudo qui quam plurimum percepit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus uulnus facit medicus, non accipit, et in quibus uulneribus ulceribusque plus profici manu quam medicamento credo; tum quicquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque is, quae IN QVALIBET CORPORIS PARTE fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent, transibo.

Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis. Quod si paulo tardius subuenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est. Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo. Quod si leuior is casus est, possunt etiam sine scalpello inposita eadem mederi; et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus.

Verum hoc quidem promptum est: in is autem negotium maius est, quae per se uitio intus orto intumescunt et ad suppurationem spectant. Ea omnia genera abscessum esse alias proposui, medicamentaque his idonea executus sum: nunc superest, ut dicam in isdem quae manu fieri debeant. Ergo priusquam indurescant, cutem incidere et cucurbitulam adcommodare oportet, quae quicquid

illuc malae corruptaeque materiae coiit, extrahat; idque iterum tertio die recte fit, donec omne indicium inflammationis excedat. Neque tamen fas non est nihil cucurbitulam agere: interdum enim fit, sed raro, ut, quicquid abscedit, uelamento suo includatur: id antiqui tunicam nominabant. Meges, quia tunica omnis neruosa est, dixit non nasci sub eo uitio neruum, quo caro consumeretur; sed subiecto iam uetustiore pure callum circumdari. Quod ad curationis rationem nullo loco pertinet, quia quicquid, si tunica est, idem, si callus est, fieri debet. Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari. Tum pure quoque maturiore haec interdum esse consueuit; ideoque quod sub ea est, extrahi per cucurbitulam non potest. Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutauit. Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est. Si priora contigerunt, nihil praeterea necessarium est. Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit; satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur. Nam fere sine cicatrice potest esse is locus, qui expertus ferrum non est. Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit. Nam si sine neruis est, candenti ferramento aperiri debet; cuius haec gratia est, quod exigua plaga diutius ad pus euocandum patet, paruaque postea cicatrix fit. At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent: necessaria uero opera scalpelli est. Sed cetera etiam subcruda aperiri possunt: inter neruos ultima expectanda maturitas est, quae cutem extenuet eique pus iungat, quo propius reperiatur. Iamque alia rectam plagam desiderant: in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est. Semper autem ubi scalpellus admouetur, id agendum est, ut et quam minimae et paucissimae plagae
sint, cum eo tamen ut necessitati succurramus et in modo et in numero. Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet. Est etiam in rerum natura, ut cutis latius excidenda sit. Nam ubi post longis morbis totus corporis habitus uitiatus est lateque se sinus suffudit et in eo iam cutis pallet, scire licet eam iam emortuam esse et inutilem futuram; ideoque excidere commodius est, maxime si circa articulos maiores id euenerit, cubantemque aegrum fluens aluus exhaurit neque per alimenta quicquam corpori accedit. Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat: idque perpetuum est, ubicumque medicus et quacumque causa cutem excidit. Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex uino inponenda est. In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda: si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet. Quando autem linamentis opus sit, quando non sit, alias dictum est. Cetera eadem incisa suppuratione facienda sunt, quae, ubi per medicamenta rupta est, facienda esse proposui.

Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in uolneribus exposita sunt. Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire: si febricula fuit, ea uacare; itemque habere pus album, leue, non foedi odoris. Mala sunt uigilia, spiritus grauitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris. Item procedente

curatione eruptio sanguinis, aut si, antequam sinus carne impleatur, orae carnosae fiunt, illa quoque ipsa carne hebete nec firma. Deficere tamen animam uel ipsa curatione uel postea pessimum omnium est. Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret. Estque inter causas timoris, si sensus in uulnere rodentium non est. Sed ut haec ipsa fortuna huc illucue discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem. Ergo quotiens ulcus resoluerit, eluere id, si reprimendus umor uidebitur, uino ex aqua pluuiatili mixto uel aqua, in qua lenticula cocta sit, debebit; si purgandum erit, mulso; rursusque inponere eadem. Vbi iam repressus uidebitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conueniet, et foueri uulnus pari portione uini ac mellis, superque inponi spongiam ex uino et rosa tinctam. Per quae cum caro producatur, plus tamen (ut alias quoque dixi) uictus ratio eo confert; id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae. Quae omnia per medicamenta quoque suppuratione rupta secuntur: sed quia magno malo uix sine ferro mederi licet, in hunc locum reseruata sunt.