De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Digitorum autem uetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet uinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consueuit: pterygion Graeci appellant.—Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color effiat, eoque inlinere. Quidam * ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fouendi aqua ex uerbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, malicorium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P. #1108 I, squamae P. #1108 II mellis cyatho coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. Tertio die digitus resoluendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.

@@At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P. #1108 II; nitri, auripigmenti, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae P. #1108 VIII; tertioque id die resoluendum est. Sub quo medicamento uitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur.