De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam. Quod si †duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore
continere. Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum euenire consueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur; caputque super haec uelandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quieuit, ex uino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.
Si quando autem ulcera oris cancer inuasit, primum
considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id uitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. Necessarium autem est linamentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne uicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout uehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana inuolutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia deuoret. Si in gingiuis est, mouenturque aliqui dentes, refigi eos oportet: nam curationes uehementer inpediunt. Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingiuarum uero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant.Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis uero auribus oriri parotides solent, modo in secunda ualetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi conuerso. Id abscessus genus est: itaque nullam nouam curationem desiderat,
animaduersionem tantummodo hanc habet necessariam: [quia,] si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum experimentum est; si aduersa ualetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est.Ad umbilicos uero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur, aluus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P. #1108 I; cerussae elotae P. #1108 VI; plumbi eloti P. #1108 VIII; ouis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic ut uitentur omnia inflantia.