De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Dixi de is uitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea ueniam, quae non nisi in SINGVLIS PARTIBVS incidere consuerunt, orsus a capite.
In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem uim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de is capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest.
Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resoluuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque euenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo uitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit.—Vbi aliquod in eo uitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam uerti. Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuuandum aliquis ex leuiter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, uel ladanum cum murteo et uino, uel myrobalanum cum uino. Si parum per haec proficitur, uehementioribus uti licet, cum eo ut sciamus utique in recenti uitio id inutile esse.