De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, ueratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uua taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ouillum stercus, oenanthe.
Eadem fere crustas ulceribus tamquam igne adustis inducunt, sed praecipue chalcitis, utique si cocta est, flos aeris, aerugo, auripigmentum, misy, et id quoque magis coctum.
Crustas uero has resoluit farina triticea cum ruta uel porro, aut lenticula, cui mellis aliquid adiectum est.
Ad discutienda uero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba uiola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, uiola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uua taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus uitellus, amarae nuces, sulpur.
Euocat et educit ladanum, alumen rotundum, hebenus, lini semen, omphacium, fel, chalcitis, bdellium, resina terebenthina et pinea, propolis, ficus arida decocta, stercus columbae, pumex, farina lolii, grossi in aqua cocti, elaterium, lauri bacae, nitrum, sal.
Leuat id, quod exasperatum est, spodium, hebenus, cummi, oui album, lac, tragacanthum.
Carnem alit et ulcus implet resina pinea, ochra Attice uel Scyrice, cera, buturum.
Molliunt aes combustum, terra Eretria, nitrum, papaueris lacrima, Hammoniacum, bdellion, cera, sebum, adeps, oleum, ficus arida, sesamum, sertula Campana, narcissi et radix et semen, rosae folia, coagulum, uitellus crudus, amarae nuces, medullae omnes, stibi, pix, coclea cocta, cicutae semen, plumbi recrementum (ΣΚΩΡΙΑΝ ΜΟΛΥΒΔΟΥ Graeci uocant), panaces, cardamomum, galbanum, resina, uua taminia, styrax, iris, balsamum, sordes ex gymnasio, sulpur, buturum, ruta.
Cutem purgat mel, sed magis si est cum galla uel eruo uel lenticula uel marrubio uel iride uel ruta uel nitro uel aerugine.
Expositis simplicibus facultatibus dicendum est, quemadmodum misceantur, quaeque ex his fiant. Miscentur autem uarie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, isdemque servatis ponderum ratio mutetur. Itaque cum facultatium materia non ita multiplex sit, innumerabilia mixturarum genera sunt: quae conprehendi si possent, tamen esset superuacuum. Nam et idem effectus intra paucas compositiones sunt, et mutare eas
cuilibet cognitis facultatibus facile est. Itaque contentus is ero, quas accepi uelut nobilissimas. In hoc autem uolumine eas explicabo, quae uel desiderari in prioribus potuerunt, uel ad eas curationes pertinent, quas protinus hic comprehendam, sic ut tamen quae magis communia sunt, simul iungam: si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam. Sed et ante sciri uolo, in uncia pondus denarium septem esse, unius deinde denarii pondus diuidi a me in sex partes, id est sextantes, ut idem in sextante denarii habeam, quod Graeci habent in eo, quem obolon appellant. Id ad nostra pondera relatum paulo plus dimidio scripulo facit.Malagmata uero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt; deinde malagmata contusa abunde mollescunt: nam super integram cutem iniciuntur: laboriose uero conteruntur ea, ex quibus emplastra pastillique fiunt, ne laedant uulnera, cum inposita sunt. Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur. Tum emplastrum hoc modo fit: arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur. Ea uero, quae liquari possunt, ad ignem simul liquantur, et si quid olei misceri debet, tum infunditur. Interdum etiam aridum aliquod ex oleo prius coquitur: ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur. At pastilli haec ratio est: arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur. Tum emplastrum imponitur, pastillus inlinitur, aut alicui molliori, ut cerato, miscetur.
His cognitis, primum MALAGMATA subiciam, quae fere non sunt refrigerandi sed calfaciendi causa reperta. Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum. Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis,
singulorum plenum acetabulum; cerati eloti, quod ΠΕΠΛΥΜΕΝΟΝ Graeci uocant, selibram.Reliqua fere calefaciunt. Sed quaedam digerunt materiam, quaedam extrahunt, quae ΕΠΙΣΠΑΣΤΙΚΑ uocantur; pleraque certis magis partibus membrorum adcommodata sunt.
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo; cerae pondo. Aut in quo haec sunt: aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci salis P. #1108 VI; squamae aeris, cerae, singulorum P. #1108 VIII; resinae aridae P. #1108 XII; aceti cyathus. Idem praestat cumini farina cum struthio et melle.
Si iecur dolet, id in quo est balsami lacrimae P. #1108 XII; costi, cinnamomi, casiae corticis, murrae, croci, iunci rotundi, balsami seminis, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, nardi, singulorum P. #1108 XVI. Quibus adicitur nardum unguentum, donec cerati crassitudo sit. Et huius quidem recentis usus est: si uero seruandum est, resinae terebenthinae P. #1108 XVI, cerae P. #1108 X ex uino leni contunduntur, tum eo miscentur.
At si lienis torquet, glandis, quam balanon ΜΥΡΕΨΙΚΗΝ Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo. Vbi cerati crassitudinem habet, linteo ante in aqua frigida madefacto inlinitur et sic inponitur, supraque farina hordeacea inicitur: sed manere ibi non amplius sex horis debet, ne lienem consumat; satiusque est id bis aut ter fieri.
Commune autem et iocineri et lieni et abscessibus et strumae, parotidibus, articulis, calcibus quoque suppurantibus aut aliter dolentibus, etiam concoctioni uentris Lysias composuit ex his: opopanacis, styracis, galbani, resinae, singulorum P. #1108 II; Hammoniaci, bdelli, cerae, sebi taurini, iridis aridae P. #1108 IIII; cachryos acetabulo, piperis granis XL; quae contrita irino unguento temperantur.
Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII; bdelli, Hammoniaci, iridis, sebi uitulini aut caprini a renibus, uisci, singulorum P. #1108 IIII. Haec autem eadem omnem dolorem leuant, dura emolliunt, mediocriter calfaciunt.
Ad idem latus Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit. Prodest impositum minutis maioribusque abscessibus, item articulis ideoque et coxis et pedibus dolentibus: item, si quid in corpore conlisum est, reficit; praecordia quoque dura et inflata emollit, ossa extrahit, ad omnia denique ualet, quae adiuuare calor potest. Id habet cerae P. #1108 I; uisci, sycamini, quam alias sycomorum uocant, lacrimae, singulorum P. #1108 I; piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. #1108 X; pyrethri, cocci Cnidi, spumae nitri, salis Hammoniaci, aristolociae Creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebenthinae liquidae, singulorum P. #1108 XX. Quibus adicitur unguenti irini, quantum satis est ad ea mollienda atque cogenda.
Praecipuum uero est ad resoluenda, quae astricta sunt, mollienda, quae dura sunt, digerenda, quae coeunt, id, quod ad Polyarchum auctorem refertur. Habet iunci quadrati, cardamomi, turis fuliginis, amomi, cerae, resinae liquidae pares portiones.
Aliud ad eadem Nilei: croci magmatis, quod quasi
recrementum eius est, P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis, cerae, singulorum P. #1108 XX. Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.Proprie etiam dura emollit id, quod Moschi esse dicitur. Habet galbani unciam; turis fuliginis P. #1109; cerae, Hammoniaci thymiamatis trientes; picis aridae P. II; aceti heminas tres.
Fertur etiam ad digerenda, quae coeunt, sub auctore Medio, quod habet cerae P. #1109; panacis P. S.; squamae aeris, aluminis rotundi, item scissilis, singulorum P. I; plumbi combusti P. I S.
Ad eadem Pantaenus utebatur calcis P. S.; sinapis contriti, item faeni Graeci, aluminis, singulorum P. I; sebi bubuli P. II S.
Ad strumam multa malagmata inuenio. Credo autem, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis uarie responderunt. —Andrias auctor est, ut haec misceantur: urticae seminis P. #1108 I; piperis rotundi, bdelli, galbani, Hammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum P. #1108 IIII; resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulpuris ignem non experti, quod apyron uocatur, pares portiones. Hoc autem quod Niconis est: faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P. #1108 VIII; quae ex leni uino contunduntur.
Expeditius ad idem fit, quod habet uisci, simini stercoris, resinae, sulpuris ignem non experti pares portiones; et in quo est sulpuris P. #1108 I, lapidis quem pyriten uocant P. #1108 IIII, cumini acetabulum. Item in quo est lapidis eiusdem pars una, sulpuris duae partes, resinae terebenthinae partes tres.
Arabis autem cuiusdam est ad strumam et orientia tubercula, quae phymata uocantur, quod haec digerit. Habet murrae, salis
Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P. #1108 I; lapidis eius quem pyriten uocant P. #1108 IIII; quibus quidam adiciunt sulpuris P. II.Est etiam proficiens in struma et in is tuberibus, quae difficiliter concocuntur, et in is, quae carcinode uocantur, quod ex his constat: sulpuris P. #1108 II; nitri P. #1108 IIII, murrae P. #1108 VI, fuliginis turis P. #1113., salis Hammoniaci P. #1109, cerae P. I.
Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae meliceridesfavi uel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. #1108 VIII cum cerae P. #1108 VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
At aduersus panum, * * tum primum orientem, quod phygetron Graeci uocant, et omne tuberculum, quod phyma nominatur, miscetur ocra quae Attice nominatur cum duabus partibus similae, hisque cum tunduntur subinde mel instillatur, donec malagmatis crassitudo sit.
Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma uocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. #1108 I; galbani P. #1108 II; salis P. #1108 IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.
Supprimitque omne quod abscedit id, in quo est galbani, fabae fresae, singulorum P. #1108 I; murrae, turis, ex radice capparis corticis, singulorum P. #1108 IIII. Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus, aceto subinde adiecto.
At si satis sanguis subit, recte imponitur quod aduersus phymata quoque potest. Constat ex his: bdelli, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. #1108 II.
Carcinode uero phymata commode his leniuntur: galbani, uisci, Hammoniaci, resinae terebenthinae, †in, singulorum P. #1108 I; sebi taurini P. S.; faecis combustae quam maxima portione, dum id siccius non faciat quam esse malagma oportet.
Quod si facie contusa liuor subcruentus est, haec compositio nocte et die imposita tollit: aristolochiae, thapsiae, singulorum P. #1108 II; bdelli, styracis, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. #1108 IIII. Idem faba quoque imposita proficit.
Sunt etiam quaedam malagmata, quae anastomotica Graeci uocant, quoniam aperiendi uim habent. Quale est, quod ex his constat: piperis longi, spumae nitri, singulorum P. #1108 II; erysimi P. #1108 IIII, quae cum melle miscentur. Idoneaque etiam strumae aperiendae sunt. Eius generis est * * uehementiusque ex his est id, quod habet calcis P. #1108 IIII; piperis grana VI; nitri, cerae, singulorum P. #1108 XII; mellis P. #1109; olei heminam.
Niconis quoque est quod resoluit, aperit, purgat. Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.
Ad spissa autem Aristogenis fit ex his: sulpuris P. #1108 I; resinae terebenthinae, nitri spumae, et ex scilla partis interioris, plumbi eloti, singulorum P. #1108 II; turis fuliginis P. #1108 VIII; ficus aridae quam pinguissimae, sebi taurini, singulorum P. #1108 VIII; cerae P. #1108 XII; iridis Macedonicae P. #1108 VI; sesami fricti acetabulum.
Maximeque neruis et articulis malagma conuenit. Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad uesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet: fuliginis turis acetabulum; resinae tantundem; galbani
sine surculis sescunciam; Hammoniaci, bdelli * P. #1108 III. * * * singulorum P. #1109; cerae P. S. Ad eosdem digitos iridis, Hammoniaci, galbani, nitri, singulorum P. #1108 XIIII; resinae liquidae P. #1108 VI; cerae P. #1108 XVI.Ad dolores articulorum Sosagorae: plumbi combusti, papaueris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, cerae pares portiones.
Chrysippi: resinae liquidae, sandaracae, piperis, singulorum P. #1108 XII; quibus cerae paululum adicitur.
Clesiphontis: cerae Creticae, resinae terebenthinae, nitri quam ruberrumi, singulorum P. S., olei cyathi tres. Sed id nitrum ante per triduum instillata aqua teritur, et cum sextario eius incoquitur, donec omnis umor consumatur. Potest uero ea compositio etiam ad parotidas, phymata, strumam omnemque coitum umoris emolliendum.
Ad articulos fici quoque aridi partem nepetae mixtam uel uuam taminiam sine seminibus cum puleio recte aliquis imponit.
Eadem podagrae praesidio sunt. Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet: nardi, cinnamomi, casiae, chamaeleontis, iunci rotundi, singulorum P. #1108 VIII; sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX; iridis P. #1108 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet. Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
At Theoxenus ad pedum dolores sebi a renibus partem tertiam, salis partes duas miscebat, hisque membranulam inlitam imponebat, tum superiniciebat Hammoniacum thymiama in aceto liquatum.
At Numenius podagram ceterosque articulos induratos hoc molliebat: habrotoni, rosae aridae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 III; resinae terebenthinae P. #1108 IIII; turis, spumae nitri, singulorum P. #1108 VIII; iridis, aristolochiae, singulorum P. #1108 XII; cerae P. III;
quibus adicitur cedri cyathus I, olei laurei cyathi III, olei acerbi sextarius.Si quando autem in articulis callus increuit, Dexius docuit inponere calcis P. #1108 IIII; cerussae P. #1108 VIII; resinae pineae P. #1108 XX; piperis grana XXX; cerae P. #1109; quibus, dum contunduntur, hemina uini lenis instillatur.