De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Haec tria compositionum genera [id est, quae in malagmatibus, pastillis emplastrisque sunt] maximum praecipueque uarium usum praestant. Sed alia quoque utilia sunt, ut ea, quae feminis subiciuntur: PESSOS Graeci uocant. Eorum haec proprietas est: medicamenta composita molli lana excipiuntur, eaque lana naturalibus conditur.
Ad sanguinem autem euocandum Cauneis duabus adicitur nitri P. #1108 S #1109; aut alii semen conteritur, adicitur murrae paululum, et unguento susino miscetur; aut cucumeris siluestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
Ad uuluam molliendam oui uitellus et foenum Graecum et rosa et crocum temperantur. Aut elateri P. #1108 #1109; salis tantundem; uuae taminiae P. #1108 VI melle excipiuntur.
Aut Boetho auctore croci, resinae terebenthinae, singulorum P. #1108 IIII; murrae P. #1108 #1109 #1109; rosae P. #1108 I; sebi uitulini P. #1108 I #1109; cerae P. #1108 II miscentur.
Optuma autem aduersus inflammationes uuluae Numenii compositio est, quae habet: croci P. #1108 #1109 #1110; cerae P. #1108 I; buturi P. #1108 VIII; adipis anserini P. #1108 XII; uitellos coctos duos, rosae minus cyatho.
Si uero infans intus decessit, quo facilius eiciatur, malicorium ex aqua terendum eoque utendum est.
Si concidere uitio locorum mulier solet, cocleae cum testis suis comburendae conterendaeque, deinde his mel adiciendum est.
Si non comprehendit, adeps leonina ex rosa mollienda est.
Quaedam autem mixturae medicamentorum sunt, quibus ARIDIS neque coactis utimur, sic ut inspergamus, aut cum aliquo liquido mixta inlinamus. Quale est ad carnem supercrescentem exedendam, quod habet: squamae aeris, fuliginis turis, singulorum P. #1108 I; aeruginis P. #1108 II. Haec autem eadem cum melle purgant ulcera, cum cera inplent. Misy quoque et galla, si paribus portionibus misceantur, corpus consumunt; eaque uel arida inspergere licet uel excepta cadmia inlinere.
Putrem uero carnem continet neque ultra serpere patitur et leniter exest mel uel cum lenticula uel cum marrubio uel cum oleae foliis ante ex uino decoctis. Item sertula Campana in mulso cocta, deinde contrita; aut calx cum cerato; aut amarae nuces cum alio, sic ut huius pars tertia sit, paulumque his croci adiciatur. Aut quod habet spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII; olei murtei et uini cyathos ternos. Aut quod ex his constat: floris Punici mali, atramenti sutorii, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X. Vehementius idem facit etiam adurendo auripigmentum cum chalcitide et aut nitro aut calce aut charta combusta: item sal cum aceto. Vel ea compositio, quae habet: chalcitidis, capitulorum Punici mali, aloes, singulorum P. #1108 II; aluminis scissilis, turis, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Vel cantharidum P. #1108 I; sulpuris P. #1108 I; lolii P. #1108 III; quibus adicitur picis liquidae quantum satis est ad iungendum. Vel chalcitis quoque cum resina et ruta mixta; aut cum eadem resina diphryges; aut uua taminia cum pice liquida. Idem uero possunt et faecis uini combustae et calcis et nitri pares portiones; uel aluminis scissilis P. #1108 #1109 #1109; turis, sandaracae, nitri, singulorum P. #1108 I; gallae P. #1108 VIII; aristolochiae P. #1108 X; mellis quantum satis sit.
Est etiam Herae compositio, quae habet murrae, chalcitidis,
singulorum P. #1108 II; aloes, turis, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 IIII; aristolochiae, gallae inmaturae, singulorum P. #1108 VIII; malicori contriti P. #1108 X.Est Iudaei, in qua sunt calcis partes duae; nitri quam ruberrumi pars tertia, quae urina inpuberis pueri coguntur, donec strigmenti crassitudo sit. Sed subinde is locus, cui id inlinitur, madefaciendus est.
At Iollas chartae combustae, sandaracae, singulorum P. #1108 I; calcis P. #1108 II; auripigmenti tantundem miscebat.
Si uero ex membrana, quae super cerebrum est, profluit sanguis, uitellus combustus et contritus inspergi debet: si alio loco sanguinis profluuium est, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; marmoris cocti P. #1108 IIII inspergi debet. Eadem cancro quoque obsistunt. Ad inducendam cicatricem: squamae aeris, turis fuliginis, singulorum P. #1108 II; calcis P. #1108 IIII. Eadem increscentem quoque carnem coercent.
Timaeus autem ad ignem sacrum, ad cancrum his utebatur: murrae P. #1108 II; turis, atramenti sutori, singulorum P. #1108 III; sandaracae, auripigmenti, squamae aeris, singulorum P. #1108 IIII; gallae P. #1108 VI; cerussae combustae P. #1108 VIII. Ea uel arida inspersa uel melle excepta idem praestant.
Sternumenta uero uel albo ueratro uel struthio coiecto in nares excitantur, uel his mixtis: piperis, ueratri albi, singulorum P. #1108 #1109; castorei P. #1108 #1112; spumae nitri P. #1108 I; struthi P. #1108 IIII.
Gargarizationes autem aut leuandi causa fiunt aut reprimendi aut euocandi. Leuant lac, cremor uel tisanae uel furfurum: reprimit aqua, in qua uel lenticula uel rosa uel rubus uel Cotoneum malum uel palmulae decoctae sunt. Euocant sinapi, piper.
ANTIDOTA raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia grauissimis casibus opitulantur. Ea recte quidem dantur conlisis corporibus, uel per ictus, uel ubi ex alto deciderunt, uel in uiscerum, laterum, faucium, interiorumque partium doloribus. Maxime autem desideranda sunt aduersus uenena, uel per morsus uel per cibos aut potiones nostris corporibus inserta.
Unum est, quod habet lacrimae papaueris P. #1108 #1109; acori, malobathri P. #1108 V; iridis Illyricae, cummi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, foliorum rosae aridorum, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII; petroselini P. #1108 IIII #1109 (uel folii P. #1108 V); casiae nigrae, silis, bdelli, balsami seminis, piperis albi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109; murrae, opopanacis, nardi Syri, turis masculi, hypocistidis suci, singulorum P. #1108 VI; castorei P. #1108 VI; costi, piperis albi, galbani, resinae terebenthinae, croci, floris iunci rotundi, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; dulcis radicis P. #1108 VIII #1109 #1110; quae uel melle uel passo excipiuntur.
Alterum, quod Zopyrus regi Ptolemaeo dicitur composuisse atque ambrosian nominasse, ex his constat: costi, turis masculi, singulorum P. #1108 #1109 #1109; piperis albi P. #1108 #1109 #1110; floris iunci rotundi P. #1108 II; cinnamomi P. #1108 III; casiae nigrae P. #1108 IIII; croci Cilici P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, quam stacten nominant, P. #1108 V; nardi Indici P. #1108 V #1109 #1110. Quae singula contrita melle cocto excipiuntur; deinde ubi utendum est, id quod Aegyptiae fabae magnitudinem impleat, in potione uini diluitur.
Nobilissimum autem est Mithridatis, quod cottidie sumendo rex ille dicitur aduersus uenenorum pericula tutum corpus suum reddidisse. In quo haec sunt: costi P. #1108 #1109 #1109 #1110; acori P. #1108 V; hyperici, cummi,
sagapeni, acaciae suci, iridis Illyricae, cardamomi, singulorum P. #1108 II; anesi P. #1108 III; nardi Gallici, gentianae radicis, aridorum rosae foliorum, singulorum P. #1108 IIII; papaueris lacrimae, petroselini, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; casiae, silis, lolii, piperis longi, singulorum P. #1108 V #1109; styracis P. #1108 V #1109 #1110; castorei, turis, hypocistidis suci, murrae, opopanacis, singulorum P. #1108 VI; malobathri folii P. #1108 VI; floris iunci rotundi, resinae terebenthinae, galbani, dauci Cretici seminis, singulorum P. #1108 VI #1109; nardi, opobalsami, singulorum P. #1108 VI #1109 #1110; thlaspis P. #1108 VI #1109 #1110; radicis Ponticae P. #1108 VII; croci, zingiberis, cinnamomi, singulorum P. #1108 VII #1109 #1110. Haec contrita melle excipiuntur, et aduersus uenenum, quod magnitudinem nucis Graecae impleat, ex uino datur. In ceteris autem adfectibus corporis pro modo eorum uel quod Aegyptiae fabae uel quod erui magnitudinem impleat, satis est.Acopa quoque utilia neruis sunt. Quale est, quod habet floris iunci rotundi P. #1108 II #1109 #1109; costi, iunci quadrati, lauri bacarum, Hammoniaci, cardamomi, singulorum P. #1108 IIII #1109 #1110; murrae, aeris combusti, singulorum P. #1108 VII; iridis Illyricae, cerae, singulorum P. #1108 XIIII; Alexandrini calami, iunci rotundi, aspalathi, xylobalsami, singulorum P. #1108 XXVIII; sebi P. #1108 I; unguenti irini cyathum.
Alterum, quod euodes uocant, hoc modo fit: cerae P. #1109 #1110; olei tantundem; resinae terebenthinae ad nucis iuglandis magnitudinem simul incocuntur; deinde infusa in mortario teruntur, instillaturque subinde quam optumi mellis acetabulum, tum irini unguenti et rosae terni cyathi.
Enchrista autem Graeci uocant liquida, quae inlinuntur. Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter neruos,
paribus portionibus inter se mixtis: buturi, medullae uitulinae, sebi uitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebenthinae, rosae, olei cicini. Quae separatim omnia liquantur, deinde liquida miscentur, et tum simul teruntur. Et hoc quidem magis purgat: magis uero emollit, si pro rosa cyprus infunditur.Et ad sacrum ignem: spumae argenti P. #1108 VI; cornu bubuli combusti P. #1108 XII conteruntur, adiciturque inuicem uinum et id quod specialiter sil uocatur, et murteum, donec utriusque terni cyathi coiciantur.
CATAPOTIA quoque multa sunt, uariisque de causis fiunt. Anodyna uocant, quae somno dolorem leuant; quibus uti, nisi nimia necessitas urget, alienum est: sunt enim ex uehementibus medicamentis et stomacho alienis. Potest tamen etiam ad concoquendum, quod habet papaueris lacrimae, galbani, singulorum P. #1108 I; murrae, castorei, piperis, singulorum P. #1108 II. Ex quibus, quod erui magnitudinem habet, satis est deuorasse.
Alterum stomacho peius, ad somnum ualentius, ex his fit: mandragorae P. #1108 #1109 #1110; apii seminis, item hyoscyami seminis, singulorum P. #1108 IIII; quae ex uino teruntur. Vnum autem eiusdem magnitudinis, quae supra posita est, abunde est sumpsisse.
Siue autem capitis dolores siue ulcera siue lippitudo siue dentes * * siue spiritus difficultas siue intestinorum tormenta siue inflammatio uuluae est, siue coxa siue iecur aut lienis aut latus torquet, siue uitio locorum aliqua prolabitur et ommutescit, occurrit dolori per quietem eiusmodi catapotium: silis, acori, rutae siluestris seminis, singulorum P. #1108 I; castorei, cinnamomi, singulorum P. #1108 II; papaueris lacrimae, panacis radicis, mandragorae, malorum aridorum, iunci rotundi floris, singulorum P. #1108 II #1109 #1110; piperis grana LVI. Haec per se contrita, rursus instillato subinde passo, simul omnia teruntur, donec crassitudo sordium fiat. Ex eo paululum aut deuoratur, aut aqua diluitur et potui datur.
Quin etiam siluestris papaueris, cum iam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipellus qui manu conprehendi potest, in uas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur. Vbi iam bene manipellus is coctus est ibidem * * * expressus proicitur; et cum eo umore passi par mensura miscetur, inferuefitque, donec crassitudinem sordium habeat. Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem. Nam et somnum faciunt uel per se adsumpta uel ex aqua data, et aurium dolores leuant, adiectis exiguo modo rutae suci ac passi, et tormina supprimunt ex uino liquata, et inflammationem uuluae coercent mixta cerato ex rosa facto, cum paulum his croci quoque accessit; et ex aqua fronti inducta pituitam in oculos decurrentem tenent.
Item si uulua dolens somnum prohibet, croci P. #1108 #1109 #1109; anesi, murrae, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 III; cicutae seminis P. #1108 VIII miscentur excipiunturque uino uetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur. Id tamen in febre periculose datur.
Ad iecur sanandum nitri P. #1108 #1109 #1110; croci, murrae, nardi Gallici, singulorum P. #1108 I melle excipiuntur, daturque quod Aegyptiae fabae magnitudinem habeat.
Ad lateris dolores finiendos piperis, aristolochiae, nardi, murrae pares portiones.
Ad thoracis nardi P. #1108 I; turis, casiae, singulorum P. #1108 III; murrae, cinnamomi, singulorum P. #1108 VI; croci P. #1108 VIII; resinae terebenthinae P. #1108 #1109 #1110; mellis heminae tres.
Ad tussim Athenionis: murrae, piperis, singulorum P. #1108 #1109; castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I. Quae separatim
contusa postea iunguntur, et ad magnitudinem fabae nostrae bina catapotia mane, bina noctu dormituro dantur.Si tussis somnum prohibet, ad utrumque Heraclidis Tarentini: croci P. #1108 #1109; murrae, piperis longi, costi, galbani, singulorum P. #1108 #1109 #1110; cinnamomi, castorei, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I.
Quod si purganda ulcera in faucibus tussientibus sunt, panacis, murrae, resinae terebenthinae, singulorum P. uncia; galbani P. #1108 #1109; hysopi P. #1108 #1109 #1110 conterenda sunt, hisque hemina mellis adicienda, et quod digito excipi potest, deuorandum est.
Colice uero Cassi ex his constat: croci, anesi, castorei, singulorum P. #1108 III; petroselini P. #1108 IIII; piperis et longi et rotundi, singulorum P. #1108 V; papaueris lacrimae, iunci rotundi, murrae, nardi, singulorum P. #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.
Infantem uero mortuum aut secundas expellit aquae potio, cui salis Hammoniaci P. #1108 I, aut cui dictamni Cretici P. #1108 I adiectum est.
Ex partu laboranti erysimum ex uino tepido ieiunae dari debet.
Vocem adiuuat turis P. #1108 I in duobus cyathis uini datum.
Aduersus urinae difficultatem piperis longi, castorei, murrae, galbani, papaueris lacrimae, croci, costi unciae singulae; styracis, resinae terebenthinae pondo sextantes, melabsinthi cyathus. Ex quibus ad magnitudinem fabae Aegyptiae et mane et cenato dari debet.
Arteriace uero hoc modo fit: casiae, iridis, cinnamomi, nardi, murrae, turis, singulorum P. #1108 I; croci P. #1108 I #1109 #1110; piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat. Aut croci, murrae, turis, singulorum P. #1108 I coiciuntur in passi
eundem modum, eodemque modo decocuntur. Aut eiusdem passi heminae tres usque eo coquuntur, donec extracta inde gutta indurescat; eo adicitur tritae casiae P. #1108 I.