De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit; sed haec dum modica est neque ex toto strangulat. ΔΥΣΠΝΟΙΑ appellatur; cum uehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ΑΣΘΜΑ: at cum accessit id quoque, quod aegre nisi recta ceruice spiritus trahitur, ΟΡΘΟΠΝΟΙΑ. Ex quibus id, quod primum est, potest diu trahi: duo insequentia acuta esse consuerunt. His communia sunt, quod propter angustias, per quas spiritus euadit, sibilum exit; dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo reuertitur; ad haec tussicula accedit.—Auxilium est, nisi aliquid prohibet, in sanguinis detractione. Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda; quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius. Caput autem etiam in lecto sublime habendum est; thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuuandus est, et postea uel malagma superimponendum, uel certe ceratum ex cyprino uel irino unguento. Sumenda deinde ieiuno potui mulsa aqua, cum qua uel hysopus cocta uel
contrita capparis radix sit. Delingitur etiam utiliter aut nitrum aut nasturcium album frictum, deinde contritum et cum melle mixtum; simulque coquntur mel, galbanum, resina terebenthina, et ubi coierunt, ex his quod fabae magnitudinem habet cotidie sub lingua liquatur: aut sulpuris ignem non experti P. #1108 #1109 #1110 habrotoni P. #1108 #1109 in uini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur. Est etiam non uana opinio uulpinum iecur, ubi siccum est et aridum factum, contundi oportere polentamque ex eo potioni aspergi; uel eiusdem pulmonem quam recentissimum assum, sed sine ferro coctum, edendum esse. Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu. Prosunt etiam quaecumque urinam augent, sed nihil magis quam ambulatio lenta paene usque ad lassitudinem; frictio multa praecipue inferiorum partium, uel in sole uel ad ignem, et per se ipsum et per alios usque ad sudorem.In interiore uero faucium parte interdum exulceratio esse consueuit. In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur: uolunt etiam uaporem calidum ore recipi. Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio iam haerenti. Sed si bene uitari frigus potest, tuta illa praesidia; si metus eius est, superuacua sunt. Vtique autem perfricare fauces periculosum est: exulcerat enim. Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare quam supprimi melius est. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum: hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera. Sed id supprimere sanguinem, ulcera ipsa sanare non potest. Melius huic rei Lycium est, quod idem quoque aeque probat, uel porri uel marrubii sucus, uel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, uel lini semen contritum et cum dulci uino mixtum. Exercitatio quoque ambulandi currendique necessaria est, frictio a pectore uehemens toti
inferiori parti adhibenda. Cibi uero esse debent neque nimium acres neque asperi, mel, lenticula, tragum, lac, tisana, pinguis caro, praecipueque porrum et quicquid cum hoc mixtum est. Potionis quam minimum esse conuenit; aqua dari potest uel pura, uel in qua malum Cotoneum palmulaeue decoctae sint. Gargarizationes quoque lenes, sin hae parum proficiunt, reprimentes, utiles sunt. Hoc genus neque acutum est et potest esse non longum: curationem tamen maturam, ne uehementer et diu laedat, desiderat.