De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Est etiam circa naturalia uitium, nimia profusio seminis; quod sine uenere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut interposito spatio tabe hominem consumat.—In hoc adfectu salutares sunt uehementes frictiones, perfusiones natationesque quam frigidissimae, neque cibi nec potio nisi frigida adsumpta. Vitare autem oportet cruditates, omnia inflantia; nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei. Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam; uitare etiam, ne supinus obdormiat.

Superest ut ad extremas partes corporis ueniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consueuit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos uis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit. —Fouendum primum aqua calida est, deinde utendum calidis cataplasmatibus. Maxime prodesse uidetur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, uel lolii farina ex uino diluto cocta et mixta cum acida faece; quae quia refrigescunt, imponere noctu malagmata commodius est. Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter

ualentissima auxilia est. Si ista non soluerunt, sale calido et umido utendum est. Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admouendae sunt cucurbitulae; mouenda urina; aluos, si compressa est, ducenda. Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare. Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur; eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis; si est, ceteris partibus adhibenda est. Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.