De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum uitium uideri potest: nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc
choleram Graeci nominarunt. Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.—Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et uomere. Vix umquam fit ne uomitus sequatur: sed etiamsi incidit, miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est uomitum esse subpressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est: si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur. Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum. Vbi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere. Somno quisquis facile adquiescit * * * itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius uero uentriculi porta consistit is, qui * * et longus esse consueuit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc uenter indurescit, dolorque eius est; aluus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur. —Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro uentri et coxis admouere; uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido; si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim. Ergo per interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt. Assa caro danda ualens, et quae non facile corrumpatur: potui uero pluuialis aqua decocta, sed quae per binos ternosue cyathos bibatur. Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluuiatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
Intra ipsa uero intestina consistunt duo morbi,
quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum ΧΟΡΔΑΨΟΝ, plenioris ΕΙΛΕΟΝ nominauit: a plerisque uideo nunc illum priorem ΕΙΛΕΟΝ, hunc ΚΟΛΙΚΟΝ nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem mouet. Fit alterutro loco inflammatio; nec aluus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est. Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.—Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum euocare abunde est. Tum animaduertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est: si infra est, aluum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere: inuenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne aluus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Vbi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura uitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Vbi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur: potui uero nihil * praeterquam puram aquam. Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.