De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur. Et magnopere necessarium est
neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur. At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret. Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat; si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat. Si alterutro modo febre liberauerat, protinus suillam assam et uinum homini dabat; si non liberauerat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et intra haec omnis eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibus conuenire non
possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat; ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.Considerandum est etiam, febresne solae sint, an alia quoque his mala accedant, id est, num caput doleat, num lingua aspera, num praecordia intenta sint.
Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere; deinde habere duo pittacia, quae frontis latitudinem longitudinemque aequent, ex his inuicem alterum in aceto et rosa habere, alterum in fronte; aut intinctam isdem lanam sucidam inponere. Si acetum offendit, pura rosa utendum est; si rosa ipsa laedit, oleo acerbo. Si ista parum iuuant, teri potest uel iris arida uel nuces amarae uel quaelibet herba ex refrigerantibus; quorum quidlibet ex aceto inpositum dolorem minuit, sed magis aliud in alio. Iuuat etiam panis cum papauere iniectus, uel cum rosa, cerussa spumaue argenti. Olfacere quoque uel serpullum uel anethum non alienum est.
At si in praecordiis inflammatio et dolor est, primo superimponenda sunt cataplasmata reprimentia, ne, si calidiora fuerint, plus eo materiae concurrat; deinde si prima inflammatio se remisit, tum demum ad calida et umida ueniendum est, ut ea, quae remanserunt, discutiant. Notae uero inflammationis sunt quattuor: rubor et tumor cum calore et dolore. Quo magis errauit Erasistratus, cum febrem nullam esse sine hac dixit. Ergo si sine inflammatione dolor est, nihil imponendum est: hunc enim statim ipsa febris soluet. At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
Si uero lingua sicca et scabra est, detergenda primum penicillo est ex aqua calida, deinde unguenda mixtis inter se rosa et melle. Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit. At si scabra non est sed arida, ubi penicillo detersa est, ungi rosa debet, cui cerae paulum sit adiectum.
Solet etiam ante febres esse frigus idque uel molestissimum morbi genus est. Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius ueste multa tegendus est; admouenda partibus is, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae partes manibus unctis ex uetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefacientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui. Tum hoc ego puto temptandum, quom parum cibus semel et post febrem datus prodest. Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: saepe enim in hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uidetur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozenam Graeci uocant, minuit. Illud satis conuenit, si cottidie pares accessiones sunt, cotidie paruum cibum dandum: si inpares, post grauiorem, cibum; post leuiorem, aquam mulsam.
Horror autem eas fere febres antecedit, quae certum habent circuitum et ex toto remittuntur; ideoque tutissimae sunt maximeque curationes admittunt. Nam ubi incerta tempora sunt, neque alui ductio neque balineum neque uinum neque medicamentum aliud recte datur: incertum est enim, quando febris uentura sit: ita fieri potest, ut, si subito uenerit, summa in eo pernicies sit, quod auxilii causa sit inuentum. Nihilque aliud fieri potest, quam ut primis diebus bene abstineatur aeger, deinde sub decessu febris eius, quae grauissima est, cibum sumat. At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus. In his autem, cum inueterauerunt, utilis fames non est: primis tantummodo diebus ea pugnandum est; deinde diuidenda curatio est, et ante horror, tum febris discutienda. Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et uomere eum cogere: nam fere talis horror ab is oritur, quae biliosa in stomacho resederunt. Idem
faciendum est, si proximo quoque circuitu aeque accessit: saepe enim sic discutitur, iamque, quod genus febris sit, scire licet. Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit. Si ibi quoque * senserit, nihilo minus idem sub expectatione quartae accessionis faciat: siquidem eo quoque modo saepe id discutitur. Si ne balneum quidem profuit, ante accessionem alium edat, aut bibat aquam calidam cum pipere: siquidem ea quoque adsumpta calorem mouent, qui horrorem non admittit. Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus. Si nihilo minus horror perruperit, multo oleo calefacto inter ipsa uestimenta perfundatur, cui aeque ex calfacientibus aliquid sit adiectum; adhibeaturque frictio, quantam is sustinere poterit, maximeque in manibus et cruribus; et spiritum ipse contineat. Neque desistendum est, etiamsi horret: saepe enim pertinacia iuuantis malum corporis uincit. Si quid euomuit, danda aqua tepida, iterumque uomere cogendus est; utendumque eisdem est, donec horror finiatur. Sed praeter haec ducenda aluus est, si tardius horror quiescit: siquidem id quoque exonerato corpori prodest. Vltimaque post haec auxilia sunt gestatio et fricatio. Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa: uinum, cum dabitur, austerum.Haec ad omnes circuitus febrium pertinent: discernendae tamen singulae sunt, sicut rationem habent dissimilem. Si cottidiana est, triduo primo magnopere abstineri oportet, tum cibis altero quoque die uti: si res inueterauerit, post febrem experiri balneum et uinum, magisque si horrore sublato haec superest.
Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus. Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde uinum dabat. Quod, quamuis pleraque praecepta eius uiri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit: est enim anceps. Ipse, si tertiana febris est, tertio die post accessionem
dicit aluum duci oportere, quinto post horrorem uomitum elicere, deinde post febrem, sicut illi mos erat, adhuc calidis dari cibum et uinum, sexto die in lectulo detineri: sic enim fore, ne septimo die febris accedat. Id saepe posse fieri uerisimile est. Tutius tamen est, ut hoc ipso ordine utamur, tria remedia, uomitus, alui ductionis, uini per triduum, id est tertio die et quinto et septimo temptare, ne uinum nisi post accessionem die septimi bibat. Si uero primis diebus discussus morbus non est, inciditque in uetustatem, quo die febris expectabitur, in lectulo se contineat, post febrem confricetur, tum cibo adsumpto bibat aquam; postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat. Et id quidem optimum est: si uero inbecillitas urgebit, et post febrem uinum et medio die paulum cibi debebit adsumere.Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem. Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta. Septimo die balineo frigus praeuenire; si febris redierit, ducere aluum; ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et uinum; biduo proximo se abstinere, frictione seruata. Decimo die rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, uinum copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. Igitur, si tertio decimo die
morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere. Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupauit, tum demum se recipere. In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum. Si uenter adstrictus est, soluendus est. Sed haec facile ualidiores faciunt: si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque uehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit.At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini salsi, uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus
agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.