De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.

Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris

et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus. Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.

Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non oportet. Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat id est rosa et uinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat.

Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In

eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.—Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternutamenta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere †eum sopito superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior est, uigilat. Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.

Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum

sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.

Sed hic quidem acutus est morbus. Longus uero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci uocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo uentre uehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit. Primum ΤΥΜΠΑΝΕΙΤΗΝ, secundum ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑΝ uel ΥΠΟ ΣΑΡΚΑ, tertium ΑΣΚΕΙΤΗΝ Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo maximeque quartanae superuenit. Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam

quibus inutilis libertas est. Sed ne i quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque * non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negauit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inueterauit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat. Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia,
sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet. Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex is aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam ΣΤΑΦΙΔΑ ΑΓΡΙΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc ΣΧΟΙΝΟΝ Graeci uocant; quae quotiens posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.

Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has

quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; seruanda ulcera diutius. Vtiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.

At si id uitium est, cui ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑ nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur. Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens

est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.

Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur. Neque ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisceris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt. Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est.