De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.

Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris

et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus. Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.

Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non oportet. Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat id est rosa et uinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat.

Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In

eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.—Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternutamenta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere †eum sopito superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior est, uigilat. Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.

Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum

sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.