De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini salsi, uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus
agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.At si ex quartana facta cotidiana est, cum id uitio inciderit, per biduum abstinere oportet, et frictione uti, uespere tantummodo aquam potui dare: tertio die saepe fit, ne febris accedat. Sed siue fuit siue non fuit, cibus post accessionis tempus est dandus. At si manet, per biduum abstinentia, quanta maxime imperari corpori potest, frictione cotidie utendum est.
Et febrium quidem ratio exposita est. Supersunt uero alii corporis adfectus, qui huic superueniunt, ex quibus eos, qvi certispartibvs adsignari non possvnt, protinus iungam.
Incipiam ab insania, primamque huius ipsius partem adgrediar, quae et acuta et in febre est: ΦΡΕΝΗΣΙΝ Graeci appellant. Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena. Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi; non tamen aeque pestiferum est: nam plerumque breue esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit. Neque id genus morbi remedium aliud desiderat, quam quod in curanda febre praeceptum est. Phrenesis uero tum demum est, cum continua dementia esse incipit, cum aeger, quamuis adhuc sapiat, tamen quasdam uanas imagines accipit: perfecta est, ubi mens illis imaginibus addicta est. Eius autem plura genera sunt: siquidem ex phreneticis alii tristes sunt; alii hilares; alii facilius continentur et intra uerba desipiunt; alii consurgunt et uiolenter quaedam manu faciunt; atque ex his ipsis alii nihil nisi impetu peccant, alii etiam artes adhibent summamque speciem sanitatis in captandis malorum operum occasionibus praebent, sed exitu deprenduntur. —Ex his autem eos, qui intra uerba desipiunt, aut leuiter etiam manu peccant, onerare asperioribus
coercitionibus superuacuum est: eos, qui uiolentius se gerunt, uincire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant. Neque credendum est, si uinctus aliqui, dum leuari uinculis cupit, quamuis prudenter et miserabiliter loquitur, quoniam is dolus insanientis est. Fere uero antiqui tales aegros in tenebris habebant, eo quod is contrarium esset exterreri, et ad quietem animi tenebras ipsas conferre aliquid iudicabant. At Asclepiades, tamquam tenebris ipsis terrentibus, in lumine habendos eos dixit. Neutrum autem perpetuum est: alium enim lux, alium tenebrae magis turbant; reperiunturque, in quibus nullum discrimen deprehendi uel hoc uel illo modo possit. Optimum itaque est utrumque experiri, et habere eum, qui tenebras horret, in luce, eum qui lucem, in tenebris. At ubi nullum tale discrimen est, aeger, si uires habet, loco lucido; si non habet, obscuro continendus est. Remedia uero adhibere, ubi maxime furor urget, superuacuum est: simul enim febris quoque increscit. Itaque tum nihil nisi continendus aeger est: ubi uero res patitur, festinanter subueniendum est. Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur: rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur. Sed ipse in his somnum multa frictione quaesiuit, cum et intentio febris somnum impediat et frictio non nisi in remissione eius utilis sit. Itaque hoc quoque auxilium debuit praeterire. Quid igitur est? Multa in praecipiti periculo recte fiunt alias omittenda. Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si uires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet. Minus deliberari potest, an aluus ducenda sit. Tum interposito die conuenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fouere, in qua uerbenae aliquae decoctae sint [uel ex reprimentibus]; aut prius fouere, deinde radere, et iterum fouere; ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus. Quae tamen facienda sunt in is, quibus uires non desunt: si uero inbecillitas est, rosa tantum caput adiecto serpullo similique aliquo madefaciendum est. Vtiles etiam in quibuscumque uiribus duae herbae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque suco expresso caput impletur. Cum febris remisit, frictione utendum est, parcius tamen in is, qui nimis hilares quam in is, qui nimis tristes sunt. Aduersus autem omnium sic insanientium animos gerere se pro cuiusque natura necessarium est. Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur. Quorundam audacia coercenda est, sicut in is fit, in quibus continendis plagae quoque adhibentur. Quorundam etiam intempestiuus risus obiurgatione et minis finiendus: quorundam discutiendae tristes cogitationes; ad quod symphoniae et cymbala strepitusque proficiunt. Saepius tamen adsentiendum quam repugnandum et paulatim et non euidenter ab iis, quae stulte dicentur, ad meliora mens eius adducenda. Interdum etiam elicienda ipsius intentio; ut fit in hominibus studiosis litterarum, quibus liber legitur aut recte, si delectantur, aut perperam, si id ipsum eos offendit: emendando enim conuertere animum incipiunt. Quin etiam recitare, si qua meminerunt, cogendi sunt. Ad cibum quoque quosdam non desiderantes reduxerunt i, qui inter epulantes eos conlocarunt. Omnibus uero sic adfectis somnus et difficilis et praecipue necessarius est: sub hoc enim plerique sanescunt. Prodest ad id atque etiam ad mentem ipsam conponendam crocinum unguentum cum irino in caput additum. Si nihilo minus uigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papauer aut hyoscyamos decocta sint, alii mandragorae mala puluino subiciunt, alii uel amomum uel sycamini lacrimam fronti inducunt. Hoc nomen apud medicos reperio. Sed cum Graeci morum sycaminon appellant, mori nulla lacrima est. Sic uero significatur lacrima arboris in Aegypto nascentis, quam ibi sycomoron appellant. Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fouent. Asclepiades ea superuacua esse dixit, quoniam in lethargum saepe conuerterent: praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret; postero deinde die isdem omnibus factis uespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur: per hanc enim nos consecuturos, ut somnus accedat. Id interdum fit, et quidem adeo, ut illo confitente nimia frictio etiam lethargi periculum adferat. Sed si sic somnus non accessit, tum demum illis medicamentis arcessendus est, habita scilicet eadem moderatione, quae hic quoque necessaria est, ne, quem obdormire uolumus, excitare postea non possimus. Confert etiam aliquid ad somnum silanus iuxta cadens, uel gestatio post cibum et noctu, maximeque suspensi lecti motus. Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admouere; quae quia leuat morbum, potest etiam somnum facere. Moderatio autem in cibo quoque adhibenda est: nam neque aeger implendus est, ne insaniat, neque ieiunio utique uexandus, ne inbecillitate in cardiacum incidat. Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.Alterum insaniae genus est, quod spatium longius recipit, quia fere sine febre incipit, leues deinde febriculas excitat. Consistit in tristitia, quam uidetur bilis atra contrahere.—In hac utilis detractio sanguinis est: si quid hanc poterit prohibere, prima est abstinentia, secunda per album ueratrum uomitumque purgatio, post utrumlibet
adhibenda bis die frictio est; si magis ualet, frequens etiam exercitatio: in ieiuno uomitus. Cibus sine uino dandus ex media materia est; quam quotiens posuero, scire licebit etiam ex infirmissima dari posse, dum ne illa sola quis utatur: ualentissima tantummodo esse remouenda. Praeter haec seruanda aluus est quam tenerrima, remouendi terrores, et potius bona spes offerenda; quaerenda delectatio ex fabulis ludisque, maxime quibus capi sanus adsuerat; laudanda, si qua sunt, ipsius opera et ante oculos eius ponenda; leuiter obiurganda uana tristitia; subinde admonendus, in is ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit. Si febris quoque accessit, sicut aliae febres curanda est.Tertium genus insaniae est ex his longissimum, adeo ut uitam ipsam non impediat; quod robusti corporis esse consueuit. Huius autem ipsius species duae sunt: nam quidam imaginibus, non mente falluntur, quales insanientem Aiacem uel Orestem percepisse poetae ferunt: quidam animo desipiunt.
Si imagines fallunt, ante omnia uidendum est, tristes an hilares sint. In tristitia nigrum ueratrum deiectionis causa, in hilaritate album ad uomitum excitandum dari debet; idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat: nam si bene se purgauerit, ex magna parte morbum leuabit. Ergo etiamsi semel datum ueratrum parum profecerit, interposito tempore iterum dari debet. Neque ignorare oportet leuiorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium. Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, uentrem eius ante soluendum esse; ubi a superiore, comprimendum.
Si uero consilium insanientem fallit, tormentis quibusdam optime curatur. Vbi perperam aliquid dixit aut fecit, fame, uinculis, plagis coercendus est. Cogendus est et attendere et ediscere aliquid et meminisse: sic enim fiet, ut paulatim metu cogatur considerare quid faciat. Subito etiam terreri et expauescere in hoc morbo prodest, et fere
quicquid animum uehementer turbat. Potest enim quaedam fieri mutatio, cum ab eo statu mens, in quo fuerat, abducta est. Interest etiam, ipse sine causa subinde rideat, an maestus demissusque sit: nam demens hilaritas terroribus iis, de quibus supra dixi, melius curatur. Si nimia tristitia, prodest lenis sed multa bis die frictio, item per caput aqua frigida infusa, demissumque corpus in aquam et oleum. Illa communia sunt, insanientes uehementer exerceri debere, multa frictione uti, neque pinguem carnem neque uinum adsumere; cibis uti post purgationem ex media materia quam leuissimis; non oportere esse uel solos uel inter ignotos, uel inter eos, quos aut contemnant aut neglegant; mutare debere regiones et, si mens redit, annua peregrinatione esse iactandos.Raro sed aliquando tamen ex metu delirium nascitur. Quod genus insanientium specie * * * similique uictus genere curandum est, praeterquam quod in hoc insaniae genere solo recte uinum datur.
His morbis praecipue contrarium est id genus, quod cardiacum a Graecis nominatur, quamuis saepe ad eum phrenetici transeunt: siquidem mens in illis labat, in hoc constat. Id autem nihil aliud est quam nimia inbecillitas corporis, quod stomacho languente inmodico sudore digeritur. Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus; acutique id morbi genus est.
Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere. Id praestat acerbum oleum uel rosa uel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leuiter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est. Si sudor uincit, delinendus homo est uel gypso uel spuma argentea uel Cimolia creta, uel etiam subinde horum puluere respergendus. Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris
et boni uini arida faece; pluraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex uia puluis iniectus. Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.Tertium auxilium est inbecillitati iacentis cibo uinoque succurrere. Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret. Is esse debet ex infirmissima materia et stomacho aptus. Nisi si necesse est, ad uinum festinare non oportet. Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit; idque uinum esse debet neque nullarum uirium, neque ingentium: recteque toto die ac nocte uel tres heminas aeger bibet; si uastius corpus est, plus etiam: si cibum non accipit, perunctum perfundere aqua frigida ante conueniet, et tunc dare. Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere. Si ne id quidem manserit, sorbere uini cyathum, interpositaque hora sumere alterum. Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superinlinendum est; qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut uinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, uenisque uis redeat. Vltimum auxilium est in aluum tisanae uel halicae cremorem ex inferioribus partibus indere, siquidem id quoque uires tuetur. Neque alienum est naribus quoque aestuantis admouere quod reficiat id est rosa et uinum: si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere. Per quae si consequi potuimus, ut et sudoris impetus minuatur, et uita prorogetur, incipit iam tempus ipsum esse praesidio. Vbi esse in tuto uidetur, uerendum tamen, ne in eandem infirmitatem cito recidat; itaque uino tantummodo remoto cotidie ualidiorem cibum debet adsumere, donec satis uirium corpori redeat.
Alter quoque morbus est aliter phrenetico contrarius. In
eo difficilior somnus, prompta ad omnem audaciam mens est: in hoc marcor et inexpugnabilis paene dormiendi necessitas. Lethargum Graeci nominarunt. Atque id quoque genus acutum est, et nisi succurritur, celeriter iugulat.—Hos aegros quidam subinde excitare nituntur admotis is, per quae sternutamenta euocentur, et is, quae odore foedo mouent, qualis est pix cruda, lana sucida, piper, ueratrum, castoreum, acetum, alium, cepa. Iuxta etiam galbanum incendunt, aut pilos aut cornu ceruinum; si id non est, quodlibet aliud: haec enim cum conburuntur, odorem foedum mouent. Tharrias uero quidam accessionis id malum esse dixit, leuarique, cum ea decessit; itaque eos, qui subinde excitant, sine usu male habere. Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat. Nam si expergiscitur, adhibere †eum sopito superuacuum est: neque enim uigilando melior fit, sed per se, si melior est, uigilat. Si uero continens ei somnus est, utique excitandus est, sed iis temporibus, quibus febris leuissima est, ut et excernat aliquid et sumat. Excitat autem ualidissime repente aqua frigida infusa. Post remissionem itaque perunctum multo oleo corpus tribus aut quattuor amphoris totum per caput perfundendum est. Sed hoc utemur, si aequalis aegro spiritus erit, si mollia praecordia: sin aliter haec erunt, ea potiora, quae supra comprehensa sunt. Et quod ad somnum quidem pertinet, commodissima haec ratio est.Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit. Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto; praecipueque proficit et ad excitandum hominem naribus admotum et ad morbum ipsum depellendum capiti frontiue inpositum
sinapi. Gestatio etiam in hoc morbo prodest, maximeque oportune cibus datus, id est in remissione, quanta maxime inueniri poterit. Aptissima autem sorbitio est, donec morbus decrescere incipiat, sic ut, si cotidie grauis accessio est, haec cotidie detur; si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua. Vinum quoque cum tempestiuo cibo datum non mediocriter adiuuat. Quod si post longas febres eiusmodi torpor corpori accessit, cetera eadem seruanda sunt: ante accessionem autem tribus quattuorue horis castoreum, si uenter adstrictus est, mixtum cum scamonea; si non est, per se ipsum cum aqua dandum est. Si praecordia mollia sunt, cibis utendum plenioribus; si dura, in isdem sorbitionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.Sed hic quidem acutus est morbus. Longus uero fieri potest eorum, quos aqua inter cutem male habet, nisi primis diebus discussus est: hydropa Graeci uocant. Atque eius tres species sunt. Nam modo uentre uehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est; modo corpus inaequale est tumoribus aliter aliterque per totum id orientibus; modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit. Primum ΤΥΜΠΑΝΕΙΤΗΝ, secundum ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑΝ uel ΥΠΟ ΣΑΡΚΑ, tertium ΑΣΚΕΙΤΗΝ Graeci nominarunt. Communis tamen omnium est umoris nimia abundantia, ob quam ne ulcera quidem in his aegris facile sanescunt. Saepe uero hoc malum per se incipit, saepe alteri uetusto morbo maximeque quartanae superuenit. Facilius in seruis quam in liberis tollitur, quia, cum desideret famem, sitim, mille alia taedia longamque patientiam, promptius is succurritur, qui facile coguntur, quam
quibus inutilis libertas est. Sed ne i quidem, qui sub alio sunt, si ex toto sibi temperare non possunt, ad salutem perducuntur. Ideoque * non ignobilis medicus, Chrysippi discipulus, apud Antigonum regem, amicum quendam eius, notae intemperantiae, mediocriter eo morbo inplicitum, negauit posse sanari; cumque alter medicus Epirotes Philippus se sanaturum polliceretur, respondit illum ad morbum aegri respicere, se ad animum. Neque eum res fefellit. Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua deuorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitauit. Inter initia tamen non difficilis curatio est, si inperata sunt corpori sitis, requies, inedia: at si malum inueterauit, non nisi magna mole discutitur. Metrodorum tamen Epicuri discipulum ferunt, cum hoc morbo temptaretur, nec aequo animo necessariam sitim sustineret, ubi diu abstinuerat, bibere solitum, deinde euomere. Quod si redditur quicquid receptum est, multum taedio demit; si a stomacho retentum est, morbum auget; ideoque in quolibet temptandum non est. Sed si febris quoque est, haec in primis summouenda est per eas rationes, per quas huic succurri posse propositum est. Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent. Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est. Multum ambulandum, currendum aliquid est, superiores maxime partes sic perfricandae, ut spiritum ipse contineat. Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis; maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt, quales super Baiias in murtetis habemus. Balineum atque omnis umor alienus est. Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte. Cibus esse debet ex media quidem materia, sed tamen generis durioris: potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet. Sed id ipsum tamen moliri cibo quam medicamento melius est. Si tamen res coget, ex is aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda. Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uua taminia quam ΣΤΑΦΙΔΑ ΑΓΡΙΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen: illud cyperon, hoc ΣΧΟΙΝΟΝ Graeci uocant; quae quotiens posuero, non quae hic nascuntur, sed quae inter aromata adferuntur, significabo. Primo tamen quae leuissima ex his sunt id est rosae folia uel nardi spica temptanda est. Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum. Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur: id enim, quod extenuatur, medicinam sentit. Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam: nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae ualetudinis spes est. Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui et frictione usum, tertio die iam et febre et aqua liberato cibum et uinum dedisse memoriae prodidit.Hactenus communiter de omni specie praecipi potest: si uehementius malum est, diducenda ratio curandi est. Ergo si inflatio et ex ea dolor creber est, utilis cotidianus aut altero quoque die post cibum uomitus est; fomentis siccis calidisque utendum est. Si per haec dolor non finitur, necessariae sunt sine ferro cucurbitulae: si ne per has
quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est; tum his utendum est. Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere. Quin etiam cotidie ter quaterque opus est uti frictione uehementi, cum oleo et quibusdam calefacientibus. Sed in hac frictione a uentre abstinendum est: inponendum uero in eum crebrius sinapi, donec cutem erodat; ferramentisque candentibus pluribus locis uenter exulcerandus est; seruanda ulcera diutius. Vtiliter etiam scilla cocta delinguitur; sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.At si id uitium est, cui ΛΕΥΚΟΦΛΕΓΜΑΤΙΑ nomen est, eas partes, quae tument, subicere soli oportet, sed non nimium, ne febricula incidat. Si is uehementior est, caput uelandum est, utendumque frictione, madefactis tantum manibus aqua, cui sal et nitrum et olei paululum sit adiectum, sic ut aut pueriles aut muliebres manus adhibeantur, quo mollior earum tactus sit; idque, si uires patiuntur, ante meridiem tota hora, post meridiem semihora fieri oportet. Vtilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt. Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet; concutiendumque multa gestatione corpus est; atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur. Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro. Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut inuicem biduo triduoue modo aqua, modo id bibatur. Prodest etiam lactucae marinae, quae grandis iuxta maria nascitur, semen cum aqua potui datum. Si ualens
est qui id accipit, et scilla cocta, sicut supra dixi, delinguitur. Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.Si uero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen uehementer, adstringere; quod a Tharria profectum esse seruatum a pluribus uideo. Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superponere: si per talia auxilia uenter non siccatur, sed umor nihilo minus abundat, celeriore uia succurrere, ut is per uentrem ipsum emittatur. Neque ignoro displicuisse Erasistrato hanc curandi uiam: morbum enim hunc iocineris putauit: ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae uitiato illo subinde nascatur. Sed primum non huius uisceris unius hoc uitium est: nam et liene adfecto et in totius corporis malo habitu fit; deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet. Conuenitque corpus nihilo minus esse curandum: neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit. Ac ne illud quidem in controuersiam uenit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuuenes robusti, qui uel ex toto carent febre, uel certe satis liberales intermissiones habent. Nam quorum stomachus corruptus est, quiue ex atra bile in hoc deciderunt, quiue malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt. Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt. Insequentibus diebus et is et uinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet; paulatimque euocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, nauigationes et idoneos cibos, donec ex toto conualescat. Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio uomitum. Si aestas est, in mari natare commodum est. Vbi conualuit aliquis, diu tamen alienus ei ueneris usus est.