De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Eadem in quartana facienda sunt. Sed cum haec tarde admodum finiatur nisi primis diebus discussa est, diligentius ab initio praecipiendum est, quid in ea fieri debeat. Igitur si cui cum horrore febris accessit eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debebit, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere; biduo proximo, quantum fieri potest, ne hanc quidem: si quarto die cum horrore febris reuertitur, uomere, sicut ante praeceptum est; deinde post febrem modicum cibum sumere, uini quadrantem. Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta. Septimo die balineo frigus praeuenire; si febris redierit, ducere aluum; ubi ex eo corpus conquieuerit, in unctione uehementer perfricari; eodem modo sumere cibum et uinum; biduo proximo se abstinere, frictione seruata. Decimo die rursus balneum experiri; et si postea febris accessit, aeque perfricari, uinum copiosius bibere. Ac proximum est, tot dierum ut abstinentia cum ceteris, quae praecipiuntur, febrem tollant. Si uero nihilo minus remanet, aliud ex toto sequendum est curationis genus, idque agendum, ut id, quod diu sustinendum est, corpus facile sustineat. Quo minus etiam probari curatio Heraclidis Tarentini debet, qui primis diebus ducendam aluum, deinde abstinendum in septimum diem dixit. Quod ut sustinere aliquis possit, tamen etiam febre liberatus uix refectioni ualebit: adeo, si febris saepius accesserit, concidet. Igitur, si tertio decimo die
morbus manebit, balineum neque ante febrem neque postea temptandum erit, nisi interdum iam horrore discusso. Horror ipse per ea, quae supra scripta sunt, expugnandus; deinde post febrem oportebit ungui et uehementer perfricari, cibum et ualidum et fortiter adsumere, uino uti quantum libebit; postero die, cum satis quieuerit, ambulare, exerceri, ungui, perfricari fortiter, cibum capere sine uino, tertio die abstinere. Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat: sic enim saepe illa discutitur. At si in opere occupauit, tum demum se recipere. In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum. Si uenter adstrictus est, soluendus est. Sed haec facile ualidiores faciunt: si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est; si ne hanc quidem sustinet, adhibenda tamen frictio est. Si haec quoque uehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est; dandaque opera est, ne qua cruditas in cotidianam id malum uertat. Nam quartana neminem iugulat: sed si ex ea cotidiana facta est, in malis aeger est; quod tamen nisi culpa uel aegri uel curantis numquam fit.At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite; quotiens febris accessit et desiit, cibum modicum sumere et uinum, reliquo tempore, nisi inbecillitas urguet, abstinere. At si duae febres paene iunguntur, post utramque cibum sumere, deinde uacuo tempore et moueri aliquid et post unctionem cibo uti. Cum uero uetus quartana raro nisi uere soluatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod ualetudinem impediat. Prodestque in uetere quartana subinde mutare uictus genus, a uino ad aquam, ab aqua ad uinum, a lenibus cibis ad acres, ab acribus ad lenes transire; esse radicem, deinde uomere; iure uel * * pulli gallinacei uentrem resoluere; oleo ad frictiones adicere calfacientia; ante accessionem sorbere uel aceti cyathos duos, uel unum sinapis cum tribus Graeci uini salsi, uel mixta paribus portionibus et in aqua diluta piper, castoreum, laser, murram. Per haec enim similiaque corpus
agitandum est, ut moueatur ex eo statu, quo detinetur. Si febris quieuit, diu meminisse eius diei conuenit, eoque uitare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem: facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.