De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus.
In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest: ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.
Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque,
ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur.
Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et
abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis causae metus finiatur. Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.