De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam: ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est.
Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est, contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae.
At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (ΠΑΡΘΕΝΙΟΝ uel ΠΕΡΔΕΙΚΙΟΝ appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci ΠΟΛΥΓΟΝΟΝ uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira uel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; uerbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea,
cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua uerbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis uel ex faece uini uel ex murti foliis, amarae nuces.
CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium.
Fereque quae uehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.
Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus.
In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest: ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur.
Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque,
ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.