De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile conuertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec ualetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit. Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta. Neque terrere

debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant, fieret. Si quis autem incidit uomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leue, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita aluus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem aluum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus uentris inde ad inferiores partes euolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.

Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero

signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est,
itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue aliquod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba uitiosa est, sed in phreneticis maxime. Aluus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.