De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes; pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant,
mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex plantagine uel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura oua, magisque si assa sunt; minutae aues, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aues, quae magis currunt quam uolant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum; caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum; omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex uenatione maxime lepus; uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.