De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; uinum dulce uel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro seruatae sunt; uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.

Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica

magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uirosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.