De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri uolet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in remissione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro uiribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est naui uel in portu
uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiamnum acrior uehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus.Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent. In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.
Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.