De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Cucurbitularum duo uero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus, sed
etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit, nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamuis iam eis spatium aliquod accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente: in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur; idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant. Sed medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur.
At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant; suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit.Plerumque uero aluus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque saeculo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus uidetur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum uel bis non omittatur: si caput graue est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo uentre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, uel etiam pituita eo se umorue aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se uenter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, uires non patiuntur tempusue eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potauit; aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante; ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum efficit. Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in aluum est, si leui medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto uel oleo uel nitro uel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati
deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit. Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne uires deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.