De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant. Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.
At si laxius intestinum dolere consueuit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent. At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare,
tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit. Sub diuo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit.
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur. At prodest iuuenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur. Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet. Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
Est etiam obseruatio necessaria, qua quis in PESTILENTIA utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum
igitur oportet peregrinari, nauigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra conprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua grauitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat. Alternis diebus in uicem modo aqua modo uinum bibendum est. Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum uero haec in omni pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui tempore anni discesserunt ex suis sedibus, uel ubi in graues regiones uenerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus.Instantis autem aduersae ualetudinis SIGNA conplura sunt. In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum uirorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamuis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur. Sed antequam dico, quibus praecedentibus morborum timor subsit, non alienum uidetur exponere, quae tempora anni, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora maxime tuta uel periculis oportuna sint, quod genus aduersae ualetudinis in quo timeri maxime possit, non quo non omni tempore, in omni tempestatum genere omnis aetatis, omnis habitus homines per omnia genera morborum et aegrotent et moriantur, sed quo minus * * * frequentius tamen quaedam eueniant, ideoque utile sit scire unumquemque, quid et quando maxime caueat.