De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Proximum est, ut de iis dicam, qui PARTES aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, ueste uelare; ad cutem tonderi. Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum * * . Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum; potius ungui quam lauari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum uenit, sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum

transire in caldarium; ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida. diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus ad os regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat. Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in uicem adsumitur. Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen uomitus alienus est.

Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, grauidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi grauius caelum austri reddiderunt. Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam grauedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.

Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant. Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.

At si laxius intestinum dolere consueuit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.