De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Jugulum vero, si transversum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit, et, nisi movetur, sanari sine vinctura potest: nonnumquam vero, maximeque ubi motum est, elabitur; fereque id, quod a pectore est, super id, quod ab humero est, in posteriorem partem inclinatur[*](Hipp. De artic. § 14)[*](τὸ μὲν ἀπὸ τοῦ στήθεοσ πεφυχὸσ ὄστέον ἐσ τὸ ἄνω μέροσ ὑπερέχειν, τὸ δὲ ἀπὸ τῆσ ἀχρωμίης. . . ἐν τῷ χάτω μέρει εἶναι.De artic. § 14.)). Cujus ea ratio est, quod per se non movetur, sed cum humeri motu consentit; itaque, eo subsistente, subit humerus agitatus. Raro vero admodum in priorem partem jugulum inclinatur[*](τὸ δὲ ἀπὸ τῆσ ἀχρωμίησ ὀστέον ὑπερέχειν χαὶ ἐποχέεσθαι ἐπὶ τοῦ ἑτέρου.Ibid. Hoc capitulum aut male ex Hippocrate a Celso excerptum, aut inepte a librario depravatum.)); adeo ut magni professores numquam se vidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen ejus rei auctor Hippocrates est[*](De artic. § 15). Verum, ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Ubi ad scapulas jugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem humerus est, et illud in priorem attrahendum. Ubi ad pectus conversum est, ipsum quidem retro dandum, humerus autem in priorem

p.342
partem adducendus est: ac, si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed humerus ipse attollendus[*](Ibid. § 14, medio): si casu superior est, id, quod a pectore est, implendum lana, et humerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet[*](Paul. Aeg. VI, 93, ed. Briau); ex ossibus ea, quae carnem vulnerant, praecidenda; tum retusa ossa committenda sunt; si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est, in vino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ex ferula facto canaliculo, eodemque intus incerato, ne fascia diducatur. Quae jugulo composito circumdanda est saepius potius quam valentius: quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro vero jugulo, si id fractum est, ad alam sinistram; a sinistro ad dextram, rursusque sub ala sana fascia dari debet: post haec, si jugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad cervicem deligandum est: supinusque homo collocandus. Cetera eadem facienda, quae supra comprehensa sunt.

Sunt vero plura ossa fere immobilia, vel dura, vel cartilaginosa, quae vel franguntur, vel forantur, vel colliduntur, vel finduntur; ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta[*](cf. 7, p. 341). Horum omnium eadem curatio est. Si supra vulnus est, id suis medicamentis nutriendum est: quo sanescente, rimas quoque ossis, aut, si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est, et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud, quam quiescendum; imponendumque ceratum est, et leniter deligandum, sanitate ossis dolor finiatur.