De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

In naribus vero et os, et frangi solet; et quidem modo adversa, modo a latere. Si adversa fracta sunt, alterumve ex his, nares desidunt, spiritus trahitur. Si a latere os fractum est, is locus cavus est: si cartilago, in alteram partem nares declinantur. Quidquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est, aut subjecto specillo, aut duobus digitis utrimque compressis: deinde in longitudinem implicata linamenta, et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna, gummi, vel fabrili glutine illita, et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat[*](Hipp. De artic. § 36 sq.). Sed, si adversa ea fracta est, aequaliter utraque naris implenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus jacet, ab altera tenuius id, quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis, media illita mixtis inter se simila et turis fuligine: eaque ultra aures ducenda, et fronti duobus capitibus agglutinanda est[*](Ib. § 38). Id enim corpori quasi gluten inhaerescit, et quum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilage perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt deinde post dies id ipsum demendum est. Resolvitur autem aqua calida; eaque tum is locus quotidie fovendus est. Sin os fractum est,id quoque digitis in suam sedem reponendum est, atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est; ubi a latere, ea in quam os impulsum est: imponendumque ceratum, et paulo vehementius deligandum est; quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit; a tertio die fovendum id aqua calida est tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus singula in suas sedes digitis erunt compellenda; imponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris

p.339
non glutinabitur, intelligetur quidem ex humore, qui multus ex vulnere feretur; vero extrahetur: finitisque inflammationibus, imponetur aliquid medicamentum ex iis, quae leniter reprimunt. Pejus est ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque vulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti vero superimponendum emplastrum aliquod ex iis, quae recentibus vulneribus accommodata sunt[*](cf. V, 2; 19, § 20): sed insuper nullo vinculo deligandum est[*](Ib. § 39).

In aure quoque interdum rumpitur . Quod si incidit, pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est[*](Ibid. § 40): saepe enim suppurationem prohibet, et aurem confirmat. Illud et in hac et in naribus ignorari non oportet; non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum. Itaque, si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae, cute integra, frangitur. In ea vero si jam pus natum est, aperienda altera parte cutis, et ipsa cartilage contra lunata plaga excidenda est[*](τάχιστα μὲν ὑγιὲσ γίνεται, ἤν τισ περην διαχαυσῃ... Hipp. De artic. § 40.)): deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat: tum imponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne vitetur; et a parte posteriore lana mollis auri subjicienda est, quae, quod est inter hanc et caput, compleat: tum ea leniter deliganda est; et a tertio die vapore, ut in naribus posui[*](cap. 5), fovenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

p.340

Ab his ad maxillam venturus, indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum, ut lignum in longitudinem finditur; modo frangitur transversum; interdum obliquum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta; quod genus pessimum est; quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque, aut musculum. Quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae vero semper aliqua parte, etiam vexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus, et ab ore et ab cute, omnia ossa in suam sedem compellenda sunt. Deinde, si maxilla transversa fracta est; sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit; ubi ea in suam sedem collocata est, duo proximi dentes, aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae supervacuum est: cetera eadem facienda sunt[*](cf. Hipp. De artic. § 32). Nam linteolum duplex, madens vino et oleo, superinjiciendum cum eadem simila et eadem turis fuligine est (vid. cap. 5); deinde aut fascia, aut mollis habena, media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum complectatur, et inde capita ejus super caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit; famem primum esse necessariam: deinde a die tertio humidum cibum: sublata inflammatione, paulo pleniorem, eumque, qui carnem alat: vinum per omne tempus esse ; deinde tertio die resolvi debere; foveri per spongiam vapore aquae calidae; eademque, quae primo fuerunt, superdari: idem die quinto fieri, et donec inflammatio finiatur; quae vel nono die, vel septimo fere solvitur[*](Ib. § 33); ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quod fragmentum loco suo non est, reponatur: neque id esse solvendum, nisi duae partes ejus temporis, intra quod quaeque ossa confervent transierint. Fere vero inter quartum decimum et

p.341
unum et vicesimum diem sanescunt maxilla, malae, jugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter vicesimum et tricesimum crura, brachiaque[*](cf. 8, § 2): inter septimum et vicesimum et quadragesimum humeri et femina. Sed de maxilla illud quoque adjiciendum est, quod humidus cibus diu assumendus est: atque etiam, quum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseverandum est, donec ex toto maxillam callus firmarit. Itemque, utique primis diebus, habendum silentium.