Omne autem os, ubi injuria accessit, aut vitiatur, aut finditur, aut frangitur, aut foratur, aut colliditur, aut loco movetur. Id, quod vitiatum est, primo fere pingue fit; deinde vel nigrum, vel cariosum: quae, supernatis gravibus ulceribus aut fistulis, hisque vel longa vetustate, vel etiam cancro occupatis, eveniunt. Oportet autem ante os nudare, ulcere exciso; et, si latius est ejus vitium, quam ulcus fuit, carnem subsecare, undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumve satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec jam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est. Nam necesse est aridum sit id, quod vitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, integrum id sit, quod relinquitur. Deinde, sive os sive rasa est, nitro bene trito respergenda est. Neque alia facienda sunt, ubi caries, nigritiesve in summo osse est: siquidem id vel paulo diutius eodem ferramento adurendum, vel radendum est. Qui radit haec, audacter imprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid, et maturius desinat. Finis est, quum vel ad album os, vel ad solidum ventum est. Albo finiri ex nigritie vitium, soliditate quadam ex carie, manifestum est. Accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est. Si quando autem an altius descenderit utrumlibet dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur: quod magis minusve intrando, vel in summo cariem esse, vel altius descendisse, testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et
p.330
ex febre, quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis vitii est, ubi scobis nigra esse desiit. Igitur, si caries alte descendit, per terebram urgenda crebris foraminibus est, quae altitudine vitium aequent: tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et resolvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est; et is sinus carne replebitur; et humor aut nullus postea feretur, aut mediocris. Sin autem nigrities, ad alteram quoque partem ossis transiit, oportet excidi. Atque idem quoque in carie, ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed, quod totum vitiatum totum eximendum est; si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item sive capitis, sive pectoris os, sive costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui, osse nudato, diem tertium exspectant, ut
excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum, et omni vitio liberandum est. Longeque perniciosissimum est, quod in osse pectoris est: quia vix, etiamsi recte cessit curatio, veram sanitatem reddit.
Exciditur vero os duobus modis; si parvulum est, quod laesum est, modiolo, quam χοινιχίδα Graeci vocant: si spatiosius, terebris. Utriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum; per quod medium clavus, ipse quoque interiore orbe cinctus, demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur: alterum capituli longioris, quod ab acuto mucrone incipit, deinde subito latius fit; atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. Si vitium in angusto est, quod comprehendere modiolus possit, ille
p.331
potius aptatur: et, si caries subest, medius clavus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit: deinde is habena, quasi terebra, convertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foret, et circumagatur: quia, si leviter imprimitur, parum proficit; si graviter, non movetur. Neque alienum est instillare paulum rosae vel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Ubi jam iter modiolo impressum est, medius clavus educitur, et ille per se agitur: deinde, quum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus removetur. At si latius vitium est, quam ut illo comprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen fit in ipso fine vitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque,
totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit. Atque ibi quoque, quatenus
agenda sit, scobis significat. Tum excisorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus, id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo imprimitur. Utro modo vero id circumductum est, idem excisorius scalper in osse corrupto planus summam quamque testam
,
integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities caries, interdum totum os perrumpit; maximeque ubi vitiata calvaria est. Id quoque specillo significatur: quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid invenit, et madens exit: si pervium invenit, altius descendens inter os et membranam, nihil oppositum invenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua vitiosa sanies; sed quoniam ibi, ut in latiore sede, diffusa sit. Sive autem nigrities, quam terebra detexit, sive caries, quam specillum ostendit, os transiit, modioli quidem usus fere supervacuus est; quia latius pateat necesse est quod jam alte processit. Terebra vero ea quam secundo loco posui, utendum; eaque, ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed
majore cura agendum est, quum jam aut simplex os dimidium perforatum est; aut in duplici superius: illud spatium ipsum; hoc
p.332
sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena, suspendendaque magis sinistra manus est, et saepius attollenda. et foraminis altitudo consideranda; ut quandocumque os perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur: ex quo graves inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media septa, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eamdem membranam violet;
fiat aditus, per quem membranae custos immittatur; μηνιγγοφύλαχα Graeci vocant. Lamina aenea est, firma, paulum resima, ab exteriore parte laevis; quae demissa sic, ut exterior pars ejus cerebro propior sit, subinde ei subjicitur, quod scalpro discutiendum est: ac, si excipit ejus angulum, ultra transire non patitur: eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit. Ubi totum os ejectum est, circumradendae
orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Ubi, superiore parte sublata, inferior relicta est, non orae tantum, sed os quoque totum laevandum est; ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero ossi innascens protinus non sanitatem, sed novos dolores movet. Patefacto cerebro, qua ratione agendum sit, dicam, quum ad fracta ossa venero. Si basis aliqua servata est, superimponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus vulneribus accommodantur: supraque imponenda lana succida, oleo atque aceto madens. Ubi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit; subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae, quod abscessit, expellit. Potest etiam evenire, ut ex ictu neque findatur os, neque perfringatur; sed summum tamen collidatur, exaspereturque. Quod ubi incidit, radi et
satis est. Haec quamvis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt: ut, ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae fracta, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes
p.333
requirunt: de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.