De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo id priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri, paribus ossibus oppositis, non possunt. Signum id solum est, quod omnium commune est: tumor ab ea parte, in quam os venit; sinus ab ea, a qua recessit. Sed sine intentione, digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

At in digitis totidem fere casus, eademque signa sunt, quae in manibus[*](Hipp. Dearti. § §29 et 80). Sed in his extendendis non aeque vi opus est; quum et articuli breviores, et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo intendi

p.359
debent, qui vel in priorem, vel in posteriorem partem exciderunt; tum jam palma compelli; at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui. Potest tamen conditus articulus medius, aut summus canaliculo aliquo contineri.