De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Humerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit ab latere; sursum juxta ejusdem partis aurem cum humero porrigi non potest; longiusque altero id brachium est. Si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem, quam in posteriorem cubitus porrigitur. Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter reducat[*](Hipp. l. l. § 2: ἐμβάλλων τὴν ἑωυτοῦ χεφαλὴν ἐσ τὸ ἀχρώμιον ἀντερείσιοσ ἕνεχα. Quod verisimilius videtnr.)); alteri, ut brachium

p.356
extendat: ipsum posteriore parte residentem, manum sub alam ejus conjicere, simulque et illa os, et altera manu brachium ejus ad latus impellere. At si vastius corpus, nervive robustiores sunt, necessaria est spatha lignea, quae et crassitudinem duorum digitorum habet, et longitudine ab ala usque ad digitos pervenit: in qua summa capitulum est rotundum et leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite humeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt, inter se spatio distantibus; in quae lora mollia conjiciuntur. Eaque spatha, fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio dirigitur sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur: deinde loris suis ad brachium deligatur; uno loco paulum infra humeri caput; altero paulum supra cubitum; tertio supra manum: cui rei protinus intervalla quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur: eoque fit, ut capite ligni caput humeri impulsum in suam sedem, modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto; sed non alia magis usu comprobata est[*](Ibid. § 6–7). At si in partem priorem humerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque, aut habena media alae circumdanda est, capitaque ejus post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat: deinde medicus caput quidem humeri sinistra debet repellere: dextra vero cubitum cum humero attollere, et os in suam sedem compellere: faciliusque id in hoc casu, quam in priore revertitur. Reposito humero, lana alae subjicienda est; si in interiore: parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat. Vinctus, hac ratione humerus commodius continetur, si adductus ad latus, ad id quoque fascia deligatur.

p.357

In cubito autem tria coire ossa, humeri, radii, et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit. Si cubitus, qui annexus humero est, ab hoc excidit, radius, qui adjunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes vero quatuor partes excidere cubitus potest[*](cf. Hipp. De artic. § 17 sqq.): sed, si in priorem prolapsus est, extentum brachium est, neque recurvatur: si in posteriorem, brachium curvum est, neque extenditur, breviusque altero est; interdum febrem, vomitumque movet: si in exteriorem, interioremve, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recurvatum. Quidquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum, sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum longa testa junguntur: utrumque membrum in diversas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo, si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adjectis, satis est: deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad humerum impellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto humero supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua curatio eadem est, quae in omnibus. Celerius tantum, et saepius id resolvendum est; multo magis aqua calida fovendum; diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius, quam in ullo alio articulo, sive extra remansit, sive intus revertit, callus circumdatur; isque, si per quietem increvit, flexus illius postea prohibet.

p.358

Manus quoque in omnes quatuor partes prolabitur[*](Hipp. De artic. § 26 sqq.). Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt: si in priorem, non inclinantur: si in alterutrum latus, manus in contrarium, id est aut ad pollicem, aut ad minimum digitum convertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, ex altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem: si in interiorem exterioremve, in latus. Ubi satis nervi diducti sunt, si in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At iis, quae in priorem posterioremve partem prolapsa sunt, superimponendum durum aliquid, idque supra prominent os manu urgendum est; per quod vis adjecta facilius id in suam sedem compellit.

In palma quoque ossa interdum suis sedibus promoventur, modo id priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moveri, paribus ossibus oppositis, non possunt. Signum id solum est, quod omnium commune est: tumor ab ea parte, in quam os venit; sinus ab ea, a qua recessit. Sed sine intentione, digito tantummodo bene pressum os in suam sedem revertitur.

At in digitis totidem fere casus, eademque signa sunt, quae in manibus[*](Hipp. Dearti. § §29 et 80). Sed in his extendendis non aeque vi opus est; quum et articuli breviores, et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo intendi

p.359
debent, qui vel in priorem, vel in posteriorem partem exciderunt; tum jam palma compelli; at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui. Potest tamen conditus articulus medius, aut summus canaliculo aliquo contineri.

Quum de his dixerim, de iis quoque, quae in cruribus sunt, videri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et humero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt. Femur in omnes quatuor partes promovetur: saepissime in interiorem; deinde in exteriorem; raro admodum in priorem, aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero, et vatium est: extra enim pes ultimus spectat; si in exteriorem, brevius, varumque fit, pes intus inclinatur; calx in gressu terrain non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superius corpus, quam in priore casu, fert, minusque baculo eget; si in priorem, crus extensum est, complicarique non potest; alteri cruri ad calcem par est, sed ima planta minus in priorem partem inclinatur: dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Ubi cum dolore inflammatio quievit, commode ingrediuntur, rectusque eorum pes est. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breviusque est; ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit. Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat. Quidam semper iterum excidere contendunt: sed Hippocrates[*](De artic. § 70; Gal. Comm. in h. loc. T. XVIIIa p. 731), et Diocles, et Philotimus, et Nileus, et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt. Neque tot genera machinamentorum quoque, ad extendendum in hoc casu femur, Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Pro tarchus, Heraclides, aliique quidam reperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud verum est:

p.360
quum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere; si non habent, postea non continere. Tentandum igitur est, et, si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi: si validius, melius adducent, qui easdem habenas ad valida bacula deligarint; quumque eorum fustium imas partes oppositae morae objecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum valentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur: qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id scamnum[*](Cf. Hipp. ed. Litté; T. IV, p. 40, 297 –301, 305,311.)) est aut pronus, aut supinus, aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est; ea inferior, a qua recessit. Nervis extentis, si in priorem partem os venit, rotundum aliquid super inguen ponendum; subitoque super id genu adducendum est eodem modo, eademque de causa, qua idem in brachio fit; protinusque, si complicari femur potest, intus est. In ceteris vero casibus, ubi ossa per vim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud novi curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur; ne, si motum adhuc nervis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

Genu vero et in exteriorem, et in interiorem, et in posteriorem partem excidere, notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt: potestque id vero proximum esse, quum inde opposita patella, ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse, memoriae prodidit. In his casibus intendi nervi rationibus iisdem, quas in femore retuli,

p.361
possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo rotundo aliquo super poplitem imposito, adductoque eo crure, reconditur; cetera vero manibus simul dum ossa in diversas partes compelluntur.

Talus in omnes partes prolabitur. Ubi in interiorem partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem convertitur: ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum est. At si in priorem partem erumpit, a posteriore latus nervus durus et intentus est; simusque his pes est; si in posteriorem, calx paene conditur, planta major fit. Reponitur autem is quoque per manus; prius in diversa pede et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseverandum est; ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis nervis ferendo oneri cedat, rursusque prorumpat. Calceamentis quoque humilioribus primo tempore utendum; ne vinctura talum ipsum laedat.

Plantae ossa iisdem modis, quibus in manu, prodeunt; iisdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere: ne, quum mediam plantam, imumque ejus vinciri necesse est, liber talus in medio relictus, materiam pleniorem recipiat, ideoque suppuret.

In digitis nihil ultra fieri debet, quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est[*](cap. 19.)

p.362

Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt[*](In libris antiquis deest altera periodi pars, quae huic opponebatur. Lindenius ita supplet: saepe tamen cum vulnere loco moventur. Forte melius: nonnumquam cum vulnere loco moventur. Id enim non saepe, sed raro fit.)) .... Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo majus membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur. Ideoque in humeris, femoribusque metus mortis est: ac, si reposita ossa sunt, spes nulla est; non repositis tamen, nonnullum periculum est: eoque major in utroque timor est, quo propius vulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse, praeter digitos, et plantas, et manus, dixit[*](De artic. § 67– cf. § 63–66): atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et, ne cancri, distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in ejusmodi casu fieret mors matura, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem; in quo minimum, ut malum, sic etiam periculum est: reponi debet aut ante inflammationem, aut postea, quum jam vetus res est. Si quoque reposito osse nervi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum, neque repositum est, sic jacere convenit, ut maxime cubantem juvat; tantum ne moveatur, neve dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est: deinde ex curatione eadem, quae proposita est ubi ossibus fractis vulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo, quod excedit, abscindendum est; imponendaque super arida linamenta sunt, et medicamenta non pinguia; donec, quae sola esse in ejusmodi re sanitas potest, veniat. Nan et debilitas sequitur, et tenuis cicatrix inducitur; quae necesse est facile noxae postea pateat.