Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui[*](cap. 1). Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt: quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat: quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
Idem casus manet eos, quorum in spina vertebrae exciderunt. Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per
p.355
medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem, et in priorem; et supra septum transversum, et infra. In utram partem exciderint, a posteriore parte vel tumor, vel sinus oritur. Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt. Si sub septo, femina resolvuntur, urina supprimitur, interdum etiam sine voluntate prorumpit. Ex ejusmodi casibus, ut tardius, quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates
[*](De artic. § 47; T. IV p. 208) dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere: in iis accipiendum est, quae paulum excesserunt; non in iis, quae totae loco motae sunt. Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat. Id non jugulat: sed ab interiore parte ne contingi quidem potest: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit; nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.