De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Daremberg, Charles Victor, editor. Leipzig: Teubner, 1891.

Maxilla in priorem partem propellitur; sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa mentumque inclinatur: dentes paribus non respondent; sed sub iis, qui secant, canini sunt[*](cf. Hipp. De artic. § 30). At si utraque, totum mentum in exteriorem partem

p.354
promovetur;inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. Primo quoque tempore homo in sedili collocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput ejus contineat, vel sic, ut juxta parietem is sedeat, subjecto inter parietem et caput ejus scorteo pulvino duro; eoque caput per ministrum urgeatur, quo sit immobilius: tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt. Ubi vehementer maxilla apprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum, et ad guttur adducendum to est: tum simul et caput apprehendendum, et, excitato mento, maxilla in suam sedem compellenda, et os ejus comprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia facienda; sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore. oculorum et cervicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Quum omnibus vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue: adeo ut sermo quoque frequens, motu oris per nervos, laedat.

Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri, in prima parte proposui[*](cap. 1). Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt: quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat: quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio ejus rei ulla sit; sed ut res indiciis cognosceretur, et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.